{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Insectorum theatrum 338","citation":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum 338","ref":"338","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/338","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/338","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/338.md","author":{"name":"Thomas Moffett","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett"},"work":{"title":"Insectorum theatrum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Apolog. lib. cap. 3. Hirudinum item cinere cum styrace cocto, Phthiriasin omnem curari narrat Gilbertus Anglicus. Neque vivae solum nobis sunt usui, sed mortuae quoque & exustae. Nam ut Plinius refert, lib. 32. cap. 7. capillum denigrant sanguisugae, quae in nigro vino diebus sexaginta computruere. Alij in aceti sextarijs duobus sanguisugarum sextarium in vase plumbeo jubent putrescere, totidem diebus; mox illini in sole. Sornatius tantam hoc medicamentum vim habere tradit, ut nisi oleum ore contineant qui capillos tingunt, dentes quoque eorum denigrare dicat. Meges psylothrum palpebrarum in aceto enectas putrescentes ranas scripsit; sed sanguisugarum cinis ex aceto illitus idem efficit. CAP. XLII. De Lumbricis Aquaticis. N aquis tàm marinis quàm dulcibus Lumbrici magni atque parvi ex putredine oriuntur, aestate praesertim, terrestribus similes, sed nodo vel torque illo collari non donati: asperiores item sunt longè & magis strigosi: in sabulo plerumque degunt, terramque è cavernis ejiciunt, Terrestrium more. In aquis dulcibus stagnantibus & non profundis genus Lumbricorum saturatè rubentium reperitur, qui à formâ Teredinem depedem referunt, sed capita habent majora. Cauda ijs bifurca, quâ se firmant ac sustentant, dum capite elevato locum invenerint, ubi reliquum figant corpus; tum supra limum ac saxa incedunt, & vibratili quodam modo sese arcuatim promovent. Oculato & calido per aestatem coelo emergunt magno simul numero, sed limo vel leviter tremente sese statim subducunt. Angli Sommerwormes vocant, quia vel aestate tantùm comparent vel hyeme pereunt. In mari mediterraneo Lumbricus teres, anguis majoris magnitudine & colore reperitur, sed sine capite & cauda, ut Weckerus notat; aliquando ad viginti pedum longitudinem accedit. Quis horum usus aut Natura fuerit, nondum accepimus, sed ab alijs speramus lucem, quae utrumque monstret. Illud autem constat, Lumbricos istos in piscium captura escae loco servire, praesertim parvos illos & rubidos, quos Piscatores eum in finem sedulò venantur.","prev":{"citation":"Insectorum theatrum 337.5-7","label":"337.5 to 337.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/337.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/337.5"},"next":{"citation":"Insectorum theatrum 339","label":"CAP. XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/339","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/339"},"credit":{"text":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum","quality":"ocr"}}