{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Insectorum theatrum 42","citation":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum 42","ref":"42","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/42","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/42.md","author":{"name":"Thomas Moffett","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett"},"work":{"title":"Insectorum theatrum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum","urn":null},"verse":false,"words":273,"text":"Sic igitur utraque tempestate aedes locare oportet, ut ne hyeme frigoris vehementia, nec aestate arboribus nimium laedantur. Pereunt item ob defectum sobolis in florum ubertate, dum mellificandi studio ita omnes incumbunt, ut prolis venerisque curam abjiciant, atque sic omissa sobolis reparatione, populus labore confectus totus extinguitur. Cùm verò prae indignatione & stomacho, vel per aedium foetorem, aut ob pestem in aluearibus grassantem aufugerint; sequi eas oportet, & illa (quam Palladius docuit) arte inventas, purgatis alueis, nouis item locis excipere. Praeterea ad apum conservationem multum conferre dicit Plinius, ut legitime comparentur; dono nimirum aut emptione: nam furto ablatae minùs foeliciter succedunt, uti & ruta furtiva aegrius crescit. Nunc si animalia apibus infesta removerimus, quid amplius annectere opus erit ad ipsarum salutis περυλαττικὴν & malorum medelam, non video. Primùm igitur homines stupro inquinatos, menstruis vel gonorrhaea infectos, balnea, fumum, fimum, latrinam, culinamque olentes otiosè vel malitiosè pro alueorum foribus stantes, amoueto. Aerem saepe bufonum serpentumque halitu infectum, melissâ, thymo vel faeniculo incensis purgato; ut nitidae & molles vivant efficito; animalia praedatoria necato; & perspectis morborum signis medicinam adhibeto. Signa autem invaletudinis apum, ut quoque reliquorum animalium, à tribus sumuntur; nempe à laesa actione, externo corporum affectu, & excrementis. Nam hilaritas amissa, tristitia torpens, vertiginosus incessus, frequens ante fores & otiosa statio, ab opere languor, florum mellisque fastidium, vigiliae somnive profundiores, murmura insueta, malè valere apes argumento sunt; uti etiam si horridulae, non comptae; asperae, non molles; scabrae, non nitidae; pellucentes non ἔυσαρκα. videantur. Quinetiam si favi odore minùs grato inficiantur, ipsaque apium oleta liquescant, foeteant, vermibusue scateant, cadaveraque indies aedibus exportant. nec alueos curant; certissimum invaletudinis morbique alicujus epidemici signum exhibet, quorum aliquam partem eleganter, sed confusè tetigit Virgilius 4. Georg. his versibus.","prev":{"citation":"Insectorum theatrum 41.5-6","label":"41.5 to 41.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/41.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/41.5"},"next":{"citation":"Insectorum theatrum 42-2","label":"42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/42-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/42-2"},"credit":{"text":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum","quality":"ocr"}}