{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Insectorum theatrum 5","citation":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum 5","ref":"5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/5.md","author":{"name":"Thomas Moffett","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett"},"work":{"title":"Insectorum theatrum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum","urn":null},"verse":false,"words":371,"text":"fuit, me clàm, ex insito tibi animi praenobilis motu ἀντοματος tutatus es, authoritate quâ polles apud tuos cujuscunque conditionis neque ulterius gliscere hanc passus es maledicendi porriginem. Quid retribuam tibi Vir Excellentissime, cui ut vero Philosopho inanis gloriolae nulla est cupido, & quae magni splendoris ab hominum vulgo laudantur, quaeruntur, expetuntur, in praesentiarum sordent omnia? Gratus & amoris plenissimus erga te animus jubet, ut in ipsius testimonium levidense hoc τειμναον tibi offeram, quod lubens volensque accipe, & sine ut candidâ istâ tesserâ destruatur improbum illud καὶ κρυμεὺς κερομεῖκοτεει &c. Deus OM. longos, & benefico syderum aspectu prosperos, tibi largitus est annos, in civiûm tuorum salutem, quorum sanitati tuendę & restaurandae, per plurima lustra hactenus invigilasti tam efficaciter, ut non quernâ tantum coronâ, verum etiam aure à statuâ (si tempora nostra hunc ferrent honorem) te dignum vixisse diu, jure agnituri sint Nepotes. Nunc Dux emeritus, rude donatus Athleta, monstrorum in hominum perniciem faecundâ nimium sobole quotidie nascentium domitor, exsuccum corpusculum edaci tempori placidè quotidie cedens adhuc sustinente animâ, quae nullis carceris sui vitiata conditionibus portum videt, imò iam penè tangit; abstractâ ab humanae vitae aerumnosis vexationibus mente, tecum habitas, & quod superest tibi temporis à divinis meditationibus, omnem in naturam penetrans, atque abdita rerum, per amaena οὐσεος παναίολον viridaria expatiaris. En tibi ex secretissimo magnae parentis horto exquisitissimum sertum quod non modò pascat oculos, verùm etiam eximium, quo polles, mentis acumen, in intima ejus adyta deducat. Tu Anatomicus insignis Insecta secari posse sodes experire; Magno Stagiritâ duce partes animalium rimari non dedignante, invenies in apum Corpusculo utrem mellis ex floribus sucti receptaculum, crura bitumine ceram daturo tenaciter onusta. In ὀνωπογίυ corneum aculeum, vindicis veneni plenum, ad ferae nutum depromptilem quo Rex gregis carere dicitur, quippe supremae potestati omnia pro voluntate quando libuerit subversurae, naturaliter competit, imo debet innasci Comitas, unde Reges proprio attributo patres καὶ ποιμονες λαῶν indigitantur. In Culicibus observabis canoram tubam, sanguinis ex animalibus suctricem, imò per solidissimi ligni compagem, doliorum mustum continentium exhaustricem. Quàm placebit tibi Papilionum in Helicem continuò rediens, post haustum ex floribus alimentum, tenuissima proboscis, quàm expansae ipsorum alae, artifici naturae penicillo pictae, non imitandis pigmentis, quibus penè cessura Iris, Mille ferens varios adverso sole colores. Quàm lucundo spectaculo, manus artifices cautè & curiosè acutissimum scalpellum & stylum pertenuem ducentes regentibus oculis, patebunt ista.","prev":{"citation":"Insectorum theatrum 4","label":"4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/4"},"next":{"citation":"Insectorum theatrum 6","label":"6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/6"},"credit":{"text":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum","quality":"ocr"}}