{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Insectorum theatrum 50.1-4","citation":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum 50.1-4","ref":"50.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/50.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/50.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/50.1.md","author":{"name":"Thomas Moffett","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett"},"work":{"title":"Insectorum theatrum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"Ab eo rutilum laudatur nisi fuerit aestivum, tunc enim collectum mel (veluti cera et butyrum) vel ob florum flavescentium copiam, vel aëris adustionem, ad intensam & quasi saturatam flavedinem, imò ad ruborem ferè accedit. Si vero Erycaeum vel Antninum rutilum videatur, quasi noxium ab omnibus jure habetur, quia intempestivum. Suspecti & infames colores dicuntur, niger, fuscus, spadiceus, & praesertim lividus, qui sive in favis sive in melle apparentes, nunc corruptionis, nunc veneni manifestarij indicia sunt. Est item tactu mel optimum; pingue lentum glutinosum, grave ἀντουτον, clarissimi terebinthini liquoris aemulum, sui ubique simile, & vel nullis vel saltem paucissimis faecibus impuratum: blandissimo calore liquefactum, & levissimo frigore quasi in lapillos concretum. Energeticae qualitates in usu mellis apparent; qui sanè multiplex videtur, sive ad medicinam sive ad culinam te vertas: Tam enim potenter nutrit, vitamque integram conservat, & longaeuam, ut Graeci Cyrnaeos μακροβίους καὶ πολυχρονιοτάτης. (Herodoti Athenaei, & Diodori Siculi testimonio) ex continuo ejus usu putarent. Sanè Pollio interrogatus, quomodo intantum aevum annos produxerat, respondisse fertur: quia intùs mulso, extrà oleo à teneris usus fuit. Praeterea flores, fructus, singulaque simplicia, atque composita item medicamenta, ejus permixtione à putredine integra servantur, qua sane facultate ita excellit, ut Babylonij etiam nobilium mortuorum cadavera eodem sepelirent, ut Herodotus in Thalia testatur. Oenopolę item quidam nebulones cum fugitiuo vino & ferè exanimi vitam reddere instituunt, mel addunt: quo adulteratum vinum, purum videtur, & palato non parum arridet, etiam critico. Putredini non subjicitur. Servantur in eo fructus, omniaque corpora quàm diutissimè. Tactum tamen à suo inimico putrescit, id est, à pane. Ideo qui mel vendunt, diligenter cavent, ne pueri transeuntes panem intingant; ita enim facilè corrumpitur, & in formicas vel similia formicis animalcula transmutatur: si Paracelso credimus, philosopho quidem in rerum naturâ naturali quadam peritiâ insigni. Mellis item admixtione placentularum pravitatem corrigit Galenus. Mel cum alijs quibusdam mixtum, & nutrit, & bonum colorem exhibet. Per se ipsum autem attenuat, magis quàm reficit: nam & urinam & aluum plus justò expurgat. Hippocr. Si etiam cucumeris semina, vel alterius Plantae in melle aliquandiu maceraveris, & postea severis, dulciores inde fructus certo proveniunt.","prev":{"citation":"Insectorum theatrum 49.5-6","label":"49.5 to 49.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/49.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/49.5"},"next":{"citation":"Insectorum theatrum 50.5-6","label":"50.5 to 50.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/50.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/50.5"},"credit":{"text":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum","quality":"ocr"}}