{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Insectorum theatrum 56.1-5","citation":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum 56.1-5","ref":"56.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/56.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/56.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/56.1.md","author":{"name":"Thomas Moffett","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett"},"work":{"title":"Insectorum theatrum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"Sic enim (teste Aristotele & Hollerio) ab apiarijs dicitur, quam ceu naturâ perfectissimam à primis & novis favis diligenter separant. Secundariam licet non respuunt, tanti tamen neque honoris est neque usus. Modus conficiendi ceram, hujusmodi est: Perreptant flores primum primis pedibus, quos leviter affligunt, tum in medios sese abstergunt affricant: tandem vero tincturam florum aquâ vel saliva suâ laboratam compactam in cruscula posteriorum pedum dextrè & celeriter deponunt magnitudine formaque lentis collectam, onustae ad proprios lares ipsam deportant. Est autem illa materia pro florum natura varij coloris, nempe, flava rubra, pallida, crocea, albicans, nigra: quae cerae illius πολυποικιλόχροίας, causa est. Ceras (inquit Plinius) ex omnium arboruui satorumque floribus confingunt, exceptâ rumice & choenopode. Artificialis dicitur, ad cujus perfectionem scientia nostra & manus adhibetur: illam variè varij Authores faciunt. Palladius Iunio mense ceram naturalem eximit, quae in vase aeneo ferventi aqua plona, minutim concisis favis, molliter, & de inde in alijs vasculis sive aqua resoluta digeretur in formas. Aliter Plinius. Cera fit expressis favis, sed ante purificatis aqua (ut mellis reliquiae omnino auferantur) & triduo in tenebris (vel umbra) resiccatis. Quarto die liquefiant igne in novo fictili. Aqua ipsos tegente, & deinceps per sportam colentur; rursus in eadem ollâ coquitur cera & in eadem aqua, excipiturque aliâ frigidâ, quoties vascula melle circumlita perspexeris. Columella vero sic: postquam expressae favorum reliquiae diligenter aquâ dulci perlotae sunt, in vas aeneum conjiciuntur: adjectâ deinde aquâ ignibus liquantur, tum cera per stramenta vel juncos diffusa, colatur, atque iterum similiter de integro coquitur, & in quas quisque velit formas, aquâ adjectâ, defunditur; eamque concretam facile est eximere, quoniam qui subest humor, formis inhaerere ceram non patitur. Differt autem cera dupliciter, Bonitate & usu. Optima cera ex optimis apibus colligitur, & ab optimis artificibus adeo elaboratur, ut candida, tenera, formosa, homogenea, pura, subpinguis, odorata, sine nervis, pelliculis, pilis, atque omni retrimento appareat. Qualem Nonius Marcellus ex Varrone ceram tarentinam a Milesijs apibus collectam describit. Depravata eò magis est cera, quò magis ab his bonis notis recesserit. Vsus cerae est duplex, Medicus, non medicus.","prev":{"citation":"Insectorum theatrum 55","label":"55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/55"},"next":{"citation":"Insectorum theatrum 56.6-7","label":"56.6 to 56.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/56.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/56.6"},"credit":{"text":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum","quality":"ocr"}}