{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Insectorum theatrum 70.1-4","citation":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum 70.1-4","ref":"70.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/70.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/70.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/70.1.md","author":{"name":"Thomas Moffett","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett"},"work":{"title":"Insectorum theatrum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum","urn":null},"verse":false,"words":343,"text":"Sunt item Oviedo authore, in calidis regionibus magis exitiales, ut in India occidentali: ublut magnitudine & forma nonnihil a nostris differunt, ita etiam veneno. Multo enim. Anglicis, Gallicis, imo Hispanicis & Barbaricis laetaliores feruntur: quales item in frigidissimis nonnullis locis abundare meminit Olaus magnus Multiplex Vesparum usus deprehenditur. Nam praeter quam quod tinnunculis, apodibus, hirundinibus, noctuis, taxo, chamaeleonti, in cibum ce Vsui. dunt; varie item homines exercent, phalangia (venenatissimum araneorum genus) interimunt, suisque ipsae plagis medentur. Pseudosphem, quam solitariam vocant, sinistra apprehensam atque annexam (praesertim quae prima eo anno capitur) laudat, contra quartanam Plinius lib. 30. cap. 11. Vesparum vulgarium stillatitiae aquae, vel item decoctioni vires attribuit Mizaldus, locum cui alluitur in tumorem attollendi, ut eâ circa ventrem utentes hydrope laborare credas: quo modo scorta uterum sese gerere amatorculis persuadent, cautisque hac ratione & expertis obsterricibus imponunt. Mizaldus. Memor. Cent. 7. unde calidissimum atque inflativum earum esse venenum, nemini sit dubium. Vulpes item (animal versutum) vespis insidiari dicitur, hoc modo: caudam in vespetum inserit tandius donec pilos vespis plenos animadvertit, tum extractam caudam cum vespis proximo lapidi arborive allidit, donec eas mortuas viderit; hoc saepius repetito, tandem favos invadit ac devorat. Aclianus. Homines autem alijs vespas artibus vessantur, atque enecant, Siquidem, dum Operariae ulmos frequentant, quod plerunque solstitio sit, ut gummosam inde materiam aliquam colligant: matrices domi resides, & faetui incubantes, sulphuris, allij, cauliumve aut rei alterius faetidae fumo suffocant, aut dirutis favis fame interimunt. Quàm verò à vesparum insultu apes sem vare cupiant defensas, ollam cum carnium particulis aliquot, juxta alueare collocant: Vespas praedę spe ingressas cooperculo subitò apposito perimunt, vel aquâ calida per foramen superinfusa in olla elixant. Alij ante nidos vesparum exiguam maenam appendunt, ac desuper nassam extendunt. Vespae vero naturali & mirâ sympathia ad maenam illectae, (nullus enim ipsis gratior est cibus) nassis involutae comprehenduntur, & calidae affusione interficiuntur. Aelianus. Quinetiam super uvas, fructus, saccharum, mel, oleum leviter spiritu ex ore efflant, quâ ratione vel fugantur vespae, vel oleo gustato moriuntur; quinetiam corrosiva cum melle miscent (utpote sublimatum, vitriolum, auripigmentum, &c.) Vt medicato melle sumpto exedantur simul intestina, & sic gula intemperans, justam voluptatis poenam perferat.","prev":{"citation":"Insectorum theatrum 69.5-6","label":"69.5 to 69.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/69.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/69.5"},"next":{"citation":"Insectorum theatrum 70.5-6","label":"70.5 to 70.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/70.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/70.5"},"credit":{"text":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum","quality":"ocr"}}