{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Insectorum theatrum 78.1-4","citation":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum 78.1-4","ref":"78.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/78.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/78.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/78.1.md","author":{"name":"Thomas Moffett","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett"},"work":{"title":"Insectorum theatrum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Pectus est benè compactum, sunt illi sex pedes innati, non ut Vespis astricti valdè & complexi; quatuor solis incedit, duobus anterioribus pro manibus utitur: videres igitur ipsam gradientem quatuor, atque edulium aliquod tenentem sublime manibus, more valde humano, atque ut nos. Aluus autem minuta & thoraci analoga, Zonas latas & squamas habens. Viciscitur non aculeo, ut apis & Vespa, sed ore & proboscide, quam cum elephantis habet commu nem, depasciturque & assumit, & inhaerens continet concavo vase in summitate promuscidis. Ex ipsa vero dens foras prominet, quo pungit: lac & sanguinem bibit, quem non magno dolore, sed titillante eorum quos pupugit exhaurit. Luce, ut veritas, plurimum gaudet, & in hac civiliter versatur; imo adeo lucipeta est musca, ut phalaniae modo lucernam ejus gratia affectet, & cum vitae jactura saepe aduolet; nocte vero quiescit (ut probi solent) & silentium agit. In tenebris nihil operatur, neque dignum putat aliquid latens facere, neque quid turpe committere existimat, quod in luce patratum sit ipsi dedecori. Non paruam esse ejus intelligentiam queo dicere, cum insidiatorem & hostem suum araneum effugiat: insidiantem enim & observat & contra intuetur, declinans illius impetum ne capiatur irretita, & in bestiolae incidit casses. Fortitudinem & robur ejus non oportet dicere, ne videatur humano major. Sed poëtarum princeps Homerus cum quaereret quomodo laudaret Heroum optimum, non leoni pardove aut apro comparat robur illius, sed audaciae vel fiduciae potius muscae, quae quanquam est (inquit) repulsa, non desistit tamen, sed est appetens morsus. Sic autem fortis est, quòd mordens vulnerat non hominis solum pellem, sed & boum & equi: elephantem quoque maerore afficit, in illius rugas ingressa, & pro magnitudine proboscidis vulnus infert: Quum mordet, non rusticitatis, vel cruoris causa id facit, sed amoris & humanitatis: & propterea maxime ex pulchris aliquid decerpit. Quàm vero illud pulchrum est muscas huc illuc adversum volantes & inter se colludentes, & in filo propendulo neurobatas quodam modo repraesentantes videre?","prev":{"citation":"Insectorum theatrum 77-2","label":"77","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/77-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/77-2"},"next":{"citation":"Insectorum theatrum 78.5-7","label":"78.5 to 78.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/78.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/78.5"},"credit":{"text":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum","quality":"ocr"}}