{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Insectorum theatrum 79.1-4","citation":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum 79.1-4","ref":"79.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/79.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/79.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/79.1.md","author":{"name":"Thomas Moffett","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett"},"work":{"title":"Insectorum theatrum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"sed erronem constituit, & non nisi fortuitum lectum vagamque habitationem concessit. Impudentia tamen superat mendicos atque errones: quoniam illi negari sibi cibum permittunt, haec vero vagula repulsam non fert, sed inutilem aluum paratissimis convivijs, etiam nolente hospite, exsatiat. Aristaphon in Pythagoristam apud Athenaeum, impudentissimum parasitum introducit sic loquentem: Coenis etiam non vocatus, ut musca, aduolo. Simile item quid Socrates Theodatae exprobrat apud Xenophontem. Improbitatem igitur cum impudentia junctam Aegyptios significaturos, merito muscam pinxisse tradit Orus. Vnde & Cicero (ni fallor) meminit ridiculè dictum de molestissimo et impudente juvene, Abige muscas puer. Tam nefariae bestiolae natura (uti aequum fuit) longam vitam negavit. Nam hyeme adventante, maximam partem omnes expirant: quae vero in rimis, muris, foraminibus, hypocaustis, frigus vitarunt, languidae & infirmae latitant, aliamque hyemem vix ferunt. Omnes ex immunditiâ nascuntur, immundis lubentissimè adhaerent, & loca immunda potissimum frequentant. Inquietae sunt, importunae, audaces, infestae, molestae, tumultuosae, impudentes. Homerus Iliad .s. inter praelia deorum ac heroum de muscae improbitate eleganter cecinit, quae semper, quasi mures, comedit alienum cibum. ἥτε καὶ ἀργυμένη μαλά περ χρρος ἀνδρομένοιο χανάα δακένιν. Id est, Quae quamvis de pelle viri sit saepè repulsa, Assultat morsura tamen. Tam malam quoque illius naturae vim esse Salomon putavit, ut unicam muscam narthecium totum corrumpere παροιμιάζων affirmaret. Hebraei denique muscam significare Bahalzebub daemoniorum coryphaeum dixerunt, qui eadem diligentia utitur, & malefaciendo nunquam desistit. Quâ forte de causâ exorcistae & malefici omnes familiarem suum genium muscam faciunt, pessimi animalis corpore ad res longè pessimas utentes. Plura hic contra muscam afferre possem, si Antilucianus dici vellem, quocum sine labe certare Christiani nequeunt, imò quem ceu impurissimum cadaver attingere vix debent. Quinetiam non minus mihi inglorium fuerit ex musca nihil, quam Luciano elephantem facere; utrumque scilicet cum fuerit τοῦ χρόνε ταρανάλωμα, & jactabundae indolis ostentum. Tamen ne tanquam aquilae muscis superbi videamur, & vel minimum Dei opus negligere, Generationem, differentias, & usum muscarum diligenter notabimus.","prev":{"citation":"Insectorum theatrum 79","label":"79","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/79"},"next":{"citation":"Insectorum theatrum 79.5-6","label":"79.5 to 79.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/79.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/79.5"},"credit":{"text":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum","quality":"ocr"}}