{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Insectorum theatrum 80","citation":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum 80","ref":"80","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/80","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/80.md","author":{"name":"Thomas Moffett","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett"},"work":{"title":"Insectorum theatrum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum","urn":null},"verse":false,"words":435,"text":"Quae Gaza hoc modo vertit. Muscae ex vermiculis fimi digesti in partes gignuntur, quamobrem qui eo funguntur officio, reliquum fimi promiscui discernere contendunt. Principium autem vermiculorum ipsorum exiguum est, quod primum rubescit, atque ex immobili quasi haerens adhuc fibris moveri incipit, mox vermiculus immobilis redditur, qui cum postea motus est, rursus immobilis sit; denique generat muscam, flatus aut solis beneficio moventem. Aristoteles hic, ut videtur, ex aliorum observatione, non ex propriâ experientiâ locutus est. Nam nec ulli per coitum qui generantur vermiculi, nec qui ex putredine nascuntur, tot metamorphoses sentiunt, antequàm in muscas transeunt. Solùm enim ad justam magnitudinem crescunt, deinde quasi in Nympham mutantur, ac immobiles jacent; tunc ex naturae prescripto ruptâ stato die Nymphâ, egreditur musca: nec solum ex fimo, sed alijs sordibus humidis calore putrescentibus, aestivo praesertim tempore hoc modo muscae proveniunt, ut rectissime Grapaldus atque Lonicerus notarunt. Sed adhuc quaerendum, muscae immediatè ex putredine oriantur, non ex vermiculis: nam experientia testimonium facit muscas quasdam in folliculis ulmi, terebinthi, absinthij, & aliarum fortè plantarum arborumque gigni, nullâ existente prius vermiculatione. Qua de causâ Daemonium illud nominis, hujusque aetatis doctissimus mortalium Scaliger, de illarum ortu sic scribit: Fortaßis non ex putrefactione, sed ex principijs quibusdam immutatis, ex gummi nempe quodam liquido oriri videntur, vel forte ex alia materia à Natura hunc in finem concocta. An vero concoctio sine putredine fieri possit, dubitandum. Singulae corporis humani partes, sua habent loca, per quae excrementa expurgant, à latinis emunctuaria dicta. An vero animal, rei animalis vitae nunquam participis, excrementum censeri possit, statuant alij; nos enim hic occupat caligo, imo caecitas. Tertium muscarum generationis modum, Thomas Kniuettus Anglus, equestris ordinis & singularis doctrimae vir, primus Penniadem docuit, estque hujusmodi: Corruptum erucae corpus, vel parum contusum in aureliam imperfectam convertitur, tunc ex ea non papilio, sed tria oblonga ova nigricantia eijciuntur, ex quibus muscae vulgares, vel aliae ijs similes oriuntur. Quandoque verò aurelia ipsa corrupta, nec papilio, nec ova, sed vermiculi albi per fora men (quandoque unus, nonnunquam plures) egrediuntur, ex quibus postea muscae valde exiles. Quas pulcherrimas physicae historiae observationes, ut praedicto equiti aurato feratis acceptas, veritas jubet; nam ab eo nullus notavit. Petrus Martyr, Decad. 3. lib. 6. refert, se vidisse sudoris guttas cadentes ex digitis laborantium, in muscas conversas, quemadmodum in Dariena regione maricosa, ob aëris contagionem & venenosam qualitatem, guttas è laborantium manibus cadentes bufones procreare scribunt. Sed an immediatè id fiat, an mediante aliquo vermiculo ex quo postea musca erumperet, non ostendit. Anno ante Christi nativitatem 766. Rivallo rebus Britannicis praefecto; sanguineus imber frequens & multus per triduum coelo decidit, unde muscae fere innumerae, atque adeo venenatae, ut stimulis magnam hominum partem ad orcum agerent. Historiae Anglicae.","prev":{"citation":"Insectorum theatrum 79.5-6","label":"79.5 to 79.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/79.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/79.5"},"next":{"citation":"Insectorum theatrum 81","label":"81","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/81"},"credit":{"text":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum","quality":"ocr"}}