{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Insectorum theatrum 82","citation":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum 82","ref":"82","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/82","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/82.md","author":{"name":"Thomas Moffett","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett"},"work":{"title":"Insectorum theatrum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum","urn":null},"verse":false,"words":343,"text":"Videtur mihi in sacris literis. (Nempe, Exod. 8. Psal. 77. & 104.) insectorum nocentium generale hoc esse nomen, ut ex Chaldaica paraphrasi apparet. Quod speciatim aliquid significet, nulli generi muscarum magis conveniet, quam nigris illis grandioribus, latioribus, compressioribus, vulgaribus, quae impudenter involat jumentis, & non tantum ichorem, ut reliquae, sed ex alto sanguinem maximo cum dolore eliciunt atque exugunt. Carent proboscide, verùm illius loco geminos dentes, ut vespae habent, quos altè infigunt cuti; potissimum vero pendulas canum aures infestant apud Germanos (asserente Camerario) atque saepe excoriant. Has nobilis quidam Anglus se in Italia vidisse dixit, alis exceptis Ricino per omnia similes: quem ita compressis alis repraesentant, ut utrunque doctissimus ille Barbarus confundat. Niphus illi, ut summam velocitatem, ita rotunditatem corporis assignat. Ovisuga ad κυνομυίαν proximè accedit, dum volat horrendum quid stridet, & Asilo graviùs & tardius volat. Duae sunt ejus species, solùm magnitudine distantes, major sylvicola, minor verò sepicola. 1πποβόσκοι Germanis Roß Mucken, sunt muscae magnitudine vulMusca equinagarium, corpore compresso, duro, plano, ac tenaci adeo substantia, ut inter digitos vix rumpi possint: nigricant magis quàm vulgares; nunquam rectà provolant, sed lateratim, uti dicam, & quasi per saltus, nec diu continuare volatum possunt, neque longè. Equos praecipuè apud Anglos vexant, eos circa aures, nares, testes, & emunctoria perpetim lancinantes; quorum sudore juxta cutem ad radices pilorum diffluente vivunt. Angli ijs a side flye vel a horse slye nomini imposuerunt, ut & Graeci πλευρποτητες vocant. Quidam é Graecis κονορασας appellant, ac etiam in calidioribus regionibus easdem canibus quoque molestiam afferre maximam affirmant. Crotonis speciem alatam ac volatilem dicunt: sed hanc planè aliam speciem esse arbitror, ac solis equis infensam. Λαμαληράγν & βυοάγον sive Buculariam muscam, Latini Asilum, Graeci διφον dixerunt a feriendo. Vnde non solum hoc insectum sed etiam aliud apes terri. Musca Bucularia Afiius tans (de quo postea) atque tertiam piscibus quibusdam formidolosam, Oestri aestrum nomen ceperunt. De nostra hac musca Vergil. 3. Georg. sic cecinit, Est lucos Silari circa, ilicibusque virentem, Plurimus alburnum volitans, cui nomen Asilo Romanum est. Oestron Graij vertere vocantes. Asper, acerba sonans, quo tota exterrita sylvis: Diffugiunt armenta: furit mugitibus aether, Concussus, sylvaeque & sicci ripa Tanagri, &c.","prev":{"citation":"Insectorum theatrum 81-2","label":"81","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/81-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/81-2"},"next":{"citation":"Insectorum theatrum 82-2","label":"82","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/82-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/82-2"},"credit":{"text":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum","quality":"ocr"}}