{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Insectorum theatrum 87","citation":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum 87","ref":"87","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/87","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/87.md","author":{"name":"Thomas Moffett","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett"},"work":{"title":"Insectorum theatrum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum","urn":null},"verse":false,"words":403,"text":"Altera similis sed minor, toto corpore nigra, priore multo longior, tenuior, atque exilior: alae item argenteae, antennae priori similes, ac cauda rres longos pilos protrudens; volatus celeritudine a prima longe superatur. Est & musca tripilis toto corpore albicans, nisi quod alae quatuor maculis nigris distinctae videantur, quarum exteriores majores, interiores vero breviores; has dum quiescit semper erectas tenenet. Sex habet pedes; quatuor minores corpori affixos, duos anteriores majores, nigros, è collo fere oriundos; inter duos oculos nigros prominentes globosos, duae antennae nigrae atque breves exeunt. Corpus gracile, teres, longum, transuersum digitum: in cauda tres visuntur fetae, corpus longitudine aequantes, quas volando in veri trianguli modum expandit. Maio & Iunio mensibus, ante et post pluvias potissimum apparet: circa fluvios, paucis comitibus stipata convolat, quibuscum in itinere sape colludit. Anterioribus pedibus utitur quandoque ad palpandum, ecquid in via impedimenti sese ob ecerit; extendit enim illos corniculorum more. Talem anno 73. observavit Pennius. Sequitur quarta mirabilis structurae, alas habet duas argenteas, totum corpus nigricat, forcipatum et aquilinum; in fronte duo cornicula brevia erumpunt: quatuor illi tantum sunt pedes, sub pectore duo, graciles & breves, paulò inferius reliqui robustiores. Ex oblonga cauda primùm duo brevissimi pili exeunt, atque sub his tertius multò longior: in extremo tuberosus oritur. Semel tantùm se hanc muscam circa Hinningham, olim Comitis Oxoniensis castrum vidisse memorat Pennius. Vltima toto corpore & caudâ nigra est. Corpus habet oblongum, alas duas corpore nonnihil breviores, pedes ex croceo flavescentes, caudam longitudine reliquum corpus aequantem, nisi semel in Cantio circa G reenhive visa perhibetur à Pennio. Quadripilis musca corpore Tripilem primam repraesentat, sed magis versus caudam protuberat: pedes item nigri, ut antennae; alae item procerae, quarum externae, internis triplo majores, circa medium nigra maculâ distinctae. Quatuor e cauda pilos emittit. Huc etiam spectat muscae Mullei, Pavones, & Libellae dictae: quas Graeci à piscis cognominis similitudine ζαι. leus Angli adders boultes, dragon flies, & mater butterflies appellant: quasi papiliones aquaticas dicas, quoniam in terris rariùs, juxtà aquas, fluvios et stagna crebriùs versantur. Itali Cevettoni, Hollandi Romdoubt nominant: corporis formâ parum aut nihil discrepant, sed tantum coloribus. Corpora enim habent duas nonnullae uncias oblonga, & teretia tubarum instar: quae in tres praecipuè partes dividuntur, caput, pectus, & reliquum corpus, quod caudae vicem supplet. Caput cum oculis magnis emissitijs, ejusdem cum reliquo corpore coloris, collo est affixum brevissimo; cui priores duo pedes adhaerent, reliquis pectori annexis. Pedes item posteriores longissimi sunt, sese me lius erigant atque sustentent. Omnibus bifurcae caudae, quibus aversis coeunt, ac in coitu diutissimè haerent.","prev":{"citation":"Insectorum theatrum 86","label":"86","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/86"},"next":{"citation":"Insectorum theatrum 88","label":"88","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/88"},"credit":{"text":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum","quality":"ocr"}}