{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regnum papisticum 1.1-3","citation":"Thomas Naogeorg, Regnum papisticum 1.1-3","ref":"1.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/1.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/1.1.md","author":{"name":"Thomas Naogeorg","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg"},"work":{"title":"Regnum papisticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum","urn":null},"verse":false,"words":388,"text":"TOT iam annos (illustrissime Princeps) Euangelicae doctrinae fulsit lumen, ut non immerito, si Deo ita visum esset, omnis homines ad sui amorem rapere debuisset, atque ipsos etiam infensissimos placare hostes: ut si non amare possent, saltem ab insectationibus, dirisque conviciis abstinerent. Quia vero solum ii credunt, (sicut in Actis Apostolicis legimus) qui ad vitam sunt praedestinati, tantum abest ut adversarii mitiores sint facti, atque aliquid a saevitia, probris ac maledictis remiserint, ut nunc demum quicquid conviciorum possunt, non solum in docentes, verum etiam in doctrinam, adeoque Euangelium Dei cumulatius atque confidentius effundant. Prodiit enim nuper in theatrum quidam (cuius nomen nondum edam) qui arrepta ex proximo bello occasione, inepto pariter ac contumelioso libello omnes Euangelio adhaerentes Principes ac plebeios proscindit, lacerat, ob iurgat, nullisque non conviciis onerat: simulque (si diis placet) ad Papismum revocat nos, quos apostatas appellat, ac desertores. Non meretur ille quidem ullum responsum, ut qui praeter convicia nihil attulerit, et libellus quem scripsit ab ebrio scriptus esse videatur: adeo nullo progreditur ordine, sed est confusanea quaedam duntaxat verborum congeries, et (quod aiunt) sine capite fabula. Vellem tamen aliquem esse, qui conviciatori illi responderet pro dignitate, non illius, sed doctrinae quam profitemur: quo cerneret, quanta temeritate, impietate, petulantiaque reprehenderit, sitque insectatus quod non intelligit. Nam tametsi iniuriam nostram conviciaque in nos iacta divinis praeceptis dis simulare perferreque iubeamur: quod tamen ad veritatem attinet, sinceramque Euangelii doctrinam, adeoque Dei honorem et gloriam, nihil est dissimulandum, sed acriter verbis scriptisque contra adversarios pugnandum: quemadmodum etiam veteres Ecclesiae docto res, contra ethnicos atque haereseos propagatores summa cum laude fecerunt. Quippe conviciatores eiusmodi, licet iis qui veritatem satis cognoverunt ridiculi sint, et contemptui, aut vel bilem duntaxat moveant: inficiunt tamen, nec mediocriter offendunt imbecilles, ut peius de doctrina quam tradimus suspicentur ac sentiant. Quamobrem vel ipsam propter doctrinam, vel multos propter infirmos adhuc, qui veritatem primoribus solum labris degustarunt, retundenda ac confutanda huius conviciatoris esset improbitas ac malitia, qui Euangelium quod docemus, Turcicum, atque aliis nominibus appellat odiosis. Atque vehementer miror, qua fronte hoc faciat: cum satis constet, eum nostrorum libros et commentaria non legisse, ut idoneus esse possit doctrinae atque Euangelii iudex: neque conveniat, ex unius aut alterius vel Principis vel plebeii scelere aut malefactis, contra universam doctrinam ferre sententiam. Sed hausit opinor huiuscemodi convicia ex monachorum contionibus, aliorumve virulentorum Papistarum, qui ventris sui magis quam veritatis curam gerunt:","prev":null,"next":{"citation":"Regnum papisticum 1.4-6","label":"1.4 to 1.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/1.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/1.4"},"credit":{"text":"Thomas Naogeorg, Regnum papisticum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/naogeorgusregnum.xml","quality":"ocr"}}