{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regnum papisticum 1.137-179","citation":"Thomas Naogeorg, Regnum papisticum 1.137-179","ref":"1.137","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/1.137","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/1.137","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/1.137.md","author":{"name":"Thomas Naogeorg","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg"},"work":{"title":"Regnum papisticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum","urn":null},"verse":true,"words":282,"text":"Sic ligat inflexos sanctique piacula coetus\nIure Euangelii, haud propriae dictamine mentis.\nAt Papa longe aliud sentit, quod stemmata monstrant.\nNon docet ut Petrus, nec pascit, nullaque prorsus\nCum doctrina Euangelii commercia tractat:\nSed dominum se fert fidei, vitaeque perennis,\nIure a nullo hominum, nec Servatore tributo,\nQuo tamen unicum erat numen plebi atque monarchis,\nRegibus et Ducibus, tantum persuasio mendax\nE sacris scriptis potuit desumpta coactis,\nUt propter caeli portas, animaeque salutem,\nOmnium haberet ubique obnoxia corda, fidemque:\nExceptis Graecis, qui non coluere Papatum.\nItalus autem omnis, iunctisque Hispania Gallis,\nAnglus, Germanus tota cum gente Scotorum,\nUngaria et Dani, Norvegique atque Boemi,\nRussia et Hiberni, latisque Polonia campis:\nEt breviter, nomen venit quocumque Latinum,\nObservant, metuunt passim, venerantur, adorant.\nToto corde Papam, ut caeli vitaeque potentem.\nHoc valet in caelis, magis immo valere laborat.\nIn terris vero divina humanaque tractat\nOmnia, seque vices Christi gerere intonat audax,\nCum virtute sit ipse et sacro flamine praesens,\nTum caput illius sponsae quam morte redemit\nAtque cruore suo a naevis rugisque polivit.\nHoccine adulterium, et cunctis insania nota,\nSe caput alterius sponsae iactare mariti?\nQuis ferat? an Christus, cui tanti constitit uxor?\nSe tamen a Christo dicit caput esse relictum\nIpsius sponsae. sic nil pudet omnia plebi\nIngerere, etsi sint manifesto falsa, simulque\nImpia. Praeterea ne quis consurgere motus\nA tergo vel fronte queat, correptaque iura\nAtque poli, vitaeque aeternae falsa potestas\nConvelli a quoquam verbo scriptisque sacratis,\nVel ratione etiam humana, sacra Biblia caute\nSubiecit sibi, mundus uti illo interprete solo\nUtatur vetuitque edictis, ne quis amore\nCommotus veri, aut odio falsique malique,\nScripturas aliter legere aut exponere tentet,\nAut privatim, aut publicitus quid tradere plebi,\nQuam velit, aut rebus permittat rite putatis.","prev":{"citation":"Regnum papisticum 1.94-136","label":"REGNI PAPISTICI LIBER PRIMUS., lines 1.94-1.136","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/1.94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/1.94"},"next":{"citation":"Regnum papisticum 1.180-225","label":"REGNI PAPISTICI LIBER PRIMUS., lines 1.180-1.225","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/1.180","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/1.180"},"credit":{"text":"Thomas Naogeorg, Regnum papisticum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/naogeorgusregnum.xml","quality":"ocr"}}