{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regnum papisticum 1.628-670","citation":"Thomas Naogeorg, Regnum papisticum 1.628-670","ref":"1.628","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/1.628","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/1.628","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/1.628.md","author":{"name":"Thomas Naogeorg","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg"},"work":{"title":"Regnum papisticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum","urn":null},"verse":true,"words":275,"text":"Nequaquam ergo Papae iuratus episcopus audet\nRem Christi gerere, aut oculos intendere vero,\nDirectamque viam populo monstrare salutis,\nVel mutare superstitiones, vel modicum quid\nTollere: cognoscat quamvis esse impia multa,\nNec tolerare alium monstret qui recta popello.\nCoeperat hoc praesul venerandus tempore quidam,\nAbstersis nebulis recte cognoscere Christum,\nQuidque mali fieret pietatis nomine passim.\nQuare commotus, quaedam emendare parabat,\nInque statum mutare pium vitiosa, Deoque\nAdversa, et cultus, ritusque, modumque docendi.\nUt res facta palam, monachorum turba sacrorum\nSpicula figebat mendacia, clerici et ipsi\nScribebat libros, acuebant ora sophistae.\nQuin et consulti legum quam plurima nosse\nVelle videbantur, quid rectum, quid secus esset.\nDemum res venit Romam sanctissimi ad aures:\nQui cernens toti ventura pericula regno,\nAd synodum lectam, invalidumque senemque citavit\nTerram in longinquam: cuius molimina saeva\nIlle videns, simul insidias moresque suorum,\nQuod pacto nullo possent ad sana reduci,\nSponte resignavit, cedens tantum alteri honorem.\nHoc nullus faciet, cui plus mundi huius honores,\nCui splendor vitae, et dignatio magna, Papaeque\nEst curae favor, ac pietas, Christusque redemptor.\nUnde reformidat censuram quisque Papalem,\nAtque magis cunctas intendit sedulo vires,\nQuidquid re verboque potest, curaque voraci,\nServiat ut, placeatque Papae, cunctisque Papistis.\nAt quisquis studet hoc: quo pacto cernere servus\nVera queat, Christique unius quaerere laudem?\nQuin nil se debere putat Christoque Deoque.\nNon iuratus enim his est verba in atrocia, sicut\nPontifici: nec ab his sperat nomenque decusque.\nQuid prodest igitur plebi, qui falsa tuetur\nGratiam in alterius, vicosque urbesque gubernat\nSolum, nilque docet, patitur nec vera doceri:\nPraesulis officium exsequitur nullum, sed in arce\nAbronis vivit vitam luxuque, pigroque\nOtio? adhuc tamen haud sapimus, sed mira putamus\nSancta sub inversis adeo latitare Silenis.","prev":{"citation":"Regnum papisticum 1.576-627","label":"REGNI PAPISTICI LIBER PRIMUS., lines 1.576-1.627","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/1.576","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/1.576"},"next":{"citation":"Regnum papisticum 1.671-720","label":"REGNI PAPISTICI LIBER PRIMUS., lines 1.671-1.720","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/1.671","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/1.671"},"credit":{"text":"Thomas Naogeorg, Regnum papisticum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/naogeorgusregnum.xml","quality":"ocr"}}