{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regnum papisticum 1.671-720","citation":"Thomas Naogeorg, Regnum papisticum 1.671-720","ref":"1.671","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/1.671","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/1.671","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/1.671.md","author":{"name":"Thomas Naogeorg","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg"},"work":{"title":"Regnum papisticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum","urn":null},"verse":true,"words":321,"text":"Luxu diffluere, et vicos urbesque tueri,\nCornipedes altere insignes, equites peditesque\nInnumeros, venari, et terrori esse popello,\nTurca potest, princepsque profanus quilibet. An tu\nHoc satis esse putas, quod festis sacra diebus\nInter dum faciunt? Hic vero pompa, frequensque\nExoritur strepitus, surgunt spectacula plebi,\nAccurrit visum tantorum ignara iuventus,\nNon sacra perceptum divini oracula verbi.\nInterea a multis ornatur episcopus intus.\nRebus opus bis septem habet, absque quibus sacra rite\nHaud fecisse potest: aliqui ter quinque requirunt,\nMercata addentes non parva pallia summa.\nSandalia inducit primum, quae serica noris.\nDein humerale capit, talaremque ilicet albam,\nQuae candore queat fluvialem vincere cycnum,\nTenuia quam circa substringunt cingula lumbos.\nHic stola collum ambit (longa est et serica ferme\nFascia) quae postquam transversam pectora circa\nSancta crucem fecit, retinetur cingulo et ipsa.\nMox tunica induitur hyacinthina, quam superinde\nHaud gravis inicitur manicis dalmatica curtis.\nPost teneras manuum thecas inducit et aptat.\nPlurimus hinc digitos thecas super annulus ambit\nAureus, inclusis gemmis, charisque lapillis.\nHaec super assumit casulam (miranda figurae\nVestis, scutatae similis post terga rubetae)\nAnte cruce et retro pictam. sudaria post haec\nAlba capit, crassoque annectit pallia collo\nPermagni pretii, retro pendente cucullo,\nFulgidus extremum nodus quem claudit et ornat.\nMitra biceps illi post haec imponitur, auro\nGemmisque insignis, gemina ex qua taenia retro\nDependet. baculus capitur post cuncta, recurvus\nParte in suprema, gemmis qua fulget et auro:\nPars reliqua argenti haud solido perfecta metallo est,\nNe teneras forsan palmas gravet atque fatiget.\nQuis Deus hos docuit, quis Moses, quaeve Sibylla,\nInduere has vestes, atque hoc procedere cultu?\nPostquam olim clausere libros, munusque docendi\nMandarunt statuis, ventremque sequentibus unum\nSpermologis caecis, quodcumque et praesulis esset\nOfficium, puduit curare diutius ipsos\nMagnis intentos rebus, curisque profanis:\nTales finxerunt iucunda per otia nugas,\nQuibus possent stupidae nimirum illudere plebi:\nUt quos sic cultos gemmis et cerneret auro,\nRidicula et vestis specie, pompaque venusta,\nMagnum aliquid, superoque emissos crederet axe,\nAque ipsis emeret vitam, veniamque reatus.","prev":{"citation":"Regnum papisticum 1.628-670","label":"REGNI PAPISTICI LIBER PRIMUS., lines 1.628-1.670","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/1.628","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/1.628"},"next":{"citation":"Regnum papisticum 1.721-765","label":"REGNI PAPISTICI LIBER PRIMUS., lines 1.721-1.765","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/1.721","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/1.721"},"credit":{"text":"Thomas Naogeorg, Regnum papisticum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/naogeorgusregnum.xml","quality":"ocr"}}