{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regnum papisticum 1.766-807","citation":"Thomas Naogeorg, Regnum papisticum 1.766-807","ref":"1.766","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/1.766","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/1.766","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/1.766.md","author":{"name":"Thomas Naogeorg","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg"},"work":{"title":"Regnum papisticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum","urn":null},"verse":true,"words":276,"text":"Quod rerum caput est, solus comeditque bibitque\nPraesul, nec partem cuiquam largitur et optat:\nNec vellet quisquam, tanti haec mysteria pendunt.\nOmnibus ex his quem populus nam carpere fructum,\nCommoda quaeve potest? mera sunt spectacula vana,\nEt fatuae attonitaeque adeo miracula plebis.\nNec tamen hoc maius videas, aut sanctius ullum\nOfficium, nec habet meliora sacra ulla Papatus.\nQuid speras igitur? sunt ne haec pietasque, fidesque?\nHaeccine mandavit summus, docuitque Magister?\nInspice scripturas, Christi mandata revolve,\nMorem et Apostolicum primis scrutator ab annis,\nQuem scriptis actuque aevo liquere sequenti.\nNil tale invenies. Baptisma, sacramque synaxim\nSimpliciter cultu servarunt semper eodem.\nNec se ridiculos gestu fecere profano,\nNec strepitu et turbis magnos egere monarchas.\nQuid quod non nullis gladius praefertur ad aram,\nAtque inibi erigitur, populus quo norit et illis,\nUtpote principibus, perimendi iura tributa?\nQuis furor hic? placida quid nam facit ensis in ara?\nPacis ubi debent tractari mystica sacra,\nIllic ostentant funesti symbola belli.\nDebet ubi tradi iucunda remissio culpae,\nIllic vindictam praesul, caedemque minatur.\nPraeclarum vero est, divina humanaque iungi.\nQui possunt autem? Praeclarus episcopus esset,\nSi veterum sese gereret praescripta secundum,\nEt procul a gladiis, cunctisque recederet armis,\nEt sua principibus sacrorum linqueret actor.\nValde equidem miror, quod diversissima iungi\nSperarunt posse, et tam pulchre balthea mitrae\nCongruere. ut Mosen si quis, Christumque in eandem\nPersonam formet: quorum hic depromit acerbus\nArma, minisque gerit, gladioque sua: ille recondit\nEnsem, vimque suis omnem interdicit et arma.\nHic condit leges, poenasque apponit atroces:\nIlle suos cunctis absolvit legibus, una\nContentus, culpamque remittit, donat et aufert.\nHic est vindictae princeps, mortisque minister:\nIlle auctor pacis constans, vitaeque repertor.\nAt quondam ille Anius fuit et rex atque sacerdos.","prev":{"citation":"Regnum papisticum 1.721-765","label":"REGNI PAPISTICI LIBER PRIMUS., lines 1.721-1.765","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/1.721","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/1.721"},"next":{"citation":"Regnum papisticum 1.808-851","label":"REGNI PAPISTICI LIBER PRIMUS., lines 1.808-1.851","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/1.808","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/1.808"},"credit":{"text":"Thomas Naogeorg, Regnum papisticum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/naogeorgusregnum.xml","quality":"ocr"}}