{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regnum papisticum 2.228-270","citation":"Thomas Naogeorg, Regnum papisticum 2.228-270","ref":"2.228","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/2.228","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/2.228","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/2.228.md","author":{"name":"Thomas Naogeorg","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg"},"work":{"title":"Regnum papisticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum","urn":null},"verse":true,"words":285,"text":"Sed quoniam Papa subvertit semel omnia recta,\nInque sua infarsit confusum membra venenum,\nHi quoque nil pure tradunt, sed mixta venenis\nOmnia, quae matris suxerunt ubere nempe.\nSomnia multa, superstitiones, ludicra cultus,\nImpia cum quaestu iuncta. Haud convertere possunt\nTalibus imbuti, ad Christum sua lumina tantum,\nCreditam et ad caelum recta perducere plebem.\nObstat respectus Romanae sedis, et auctor\nNon contemptibilis Papa, sed venerandus et ipsis\nRegibus, et vulgo concordia magna docentum:\nFrangere non facile, tam crassa repagula veri,\nAtque reluctari proprio una denique lucro.\nNulla superstitio est, nulla impietas sine quaestu.\nQuapropter duratque et mordicus usque tenetur\nOmnibus in terris. Hinc nil plebs utile discit,\nSed bibit a cunis ritus cultusque profanos\nHorum opera. Quid, quod divina et sacra ministrant\nHumano conspersa luto, certumque libellum\nSordium habent harum, a cuius cessisse tenore\nCensent esse nefas? Sunt infecta omnia coeno,\nDoctrina et ritus, maioraque damna popello\nQuam fructus et lucra ferunt. Nam contio verbum\nNon solum impure tradit, tractatque, sed illo\nSaepe intermisso strepit, expleturque querelis,\nSi quis detraxit, si non affecit honore,\nSi decimas quis nec recte, nec tempore solvit:\nDenique si qua illis a quoquam iniuria facta est,\nConcio rixatur tantum, et convicia dicit.\nSunt qui ruricolis referant prognostica rerum:\nQualis hiems, aestas, autumnus, quale futurum\nVer, qui frumentum venturum, et vile legumen,\nFructusque arborei, qualis vindemia restet.\nQuin et de bellis, morbis et peste loquuntur,\nDeque aliis: quae plebs socors attentius audit\nQuam si de Christo, vel de pietate, fideque\nDissererent, factisve bonis legisque vigore.\nNonnulli nova de Turcis, de Caesare, vel de\nHispanis, Gallis, Venetis, Insubribus illic\nDenarrant, auresque explent, horamque docendi.\nMaxima pars vero, simulas perlecta maligne est\nCerta Euangelii pars, quam exposuisse deceret,\nDefunctos memorant, longus quos continet index.","prev":{"citation":"Regnum papisticum 2.179-227","label":"LIBER SECUNDUS., lines 2.179-2.227","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/2.179","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/2.179"},"next":{"citation":"Regnum papisticum 2.271-316","label":"LIBER SECUNDUS., lines 2.271-2.316","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/2.271","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/2.271"},"credit":{"text":"Thomas Naogeorg, Regnum papisticum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/naogeorgusregnum.xml","quality":"ocr"}}