{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regnum papisticum 2.630-676","citation":"Thomas Naogeorg, Regnum papisticum 2.630-676","ref":"2.630","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/2.630","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/2.630","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/2.630.md","author":{"name":"Thomas Naogeorg","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg"},"work":{"title":"Regnum papisticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum","urn":null},"verse":true,"words":290,"text":"Multo peiores vero, qui ditia quamvis\nPraedia possideant, et opes, ut multa supersint,\nNon tamen abiciunt studium moremque rogandi:\nMendicare adeo pulchrum, immo perutile censent.\nSunt quibus assiduo mendicare imperat ordo,\nPaupertasque simul, nulla et provisio census:\nPrae reliquis genus improbulum, cunctisque molestum,\nHis praeter leges indulsit multa Papatus,\nPostquam animadvertit recte sua commoda multum\nProvehere, et cunctis posse introducere regnis.\nEt sane eximie curant persolvere grates,\nSuntque quasi imperii columen, tutelaque fida.\nDoctrinam illius siquidem omnem hausere, fidemque,\nQuidque Papae placeat curant defendere semper,\nNullaque pro regno fugiunt mendacia caro\nFingere, nec quamvis magnum subiisse laborem.\nPer maria et terras volitant, penetrantque potentum\nNobiliumque aedes. reseratur ubique docendi\nIanua: nec pastor quisquam, nec Episcopus obstat,\nAmplificandi ut sit regni permagna facultas,\nSicut et est fervens studium, indefessaque cura.\nQuippe sub illius cernunt se pascier umbra,\nEt regnare simul. Cernunt florente Papatu,\nOrdinis incrementa sui, victumque beatum\nSperari posse: at vero in contraria labi\nCuncta, Saguntinamque famem portendier alvis,\nSicubi forte parum valet et contemnitur ille.\nErgo movent omnem lapidem proseque, Papaque,\nNe quod consurgat murmur, neu dogmata contra\nMultas imperii fraudes, lucrosaque iura\nSpargantur. quocirca iis inquisitio solis\nCommissa haereseon: quas inter maxima longe,\nVentribus et crassis praesentis plena pericli,\nSi quis Pontificem caput abnegat esse supremum,\nA Christo sponsae impositum: si nulla valere\nQuis dicit merita ad caelum, vitamque perennem,\nOmnia sed gratis per Christum obtingere solum.\nVel si quis rasos offirmat inutile germen,\nTantumque hypocrisi nugisque imponere mundo,\nVerique esse hostes. Rabida velut a cane morsi\nSic hos corripiunt, vexant, squaloreque tetri\nCarceris excruciant. nolentes cedere demum\nContradunt flammis, toto gaudente Papatu.\nQuos vero hoc pacto vexandi copia non est,\nEminus allatrant, maledictis clamque palamque,\nDentatis quoque et indoctis stolidisque libellis\nMordent, et satagunt invisos reddere vulgo.","prev":{"citation":"Regnum papisticum 2.585-629","label":"LIBER SECUNDUS., lines 2.585-2.629","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/2.585","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/2.585"},"next":{"citation":"Regnum papisticum 2.677-723","label":"LIBER SECUNDUS., lines 2.677-2.723","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/2.677","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/2.677"},"credit":{"text":"Thomas Naogeorg, Regnum papisticum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/naogeorgusregnum.xml","quality":"ocr"}}