{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regnum papisticum 2.724-766","citation":"Thomas Naogeorg, Regnum papisticum 2.724-766","ref":"2.724","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/2.724","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/2.724","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/2.724.md","author":{"name":"Thomas Naogeorg","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg"},"work":{"title":"Regnum papisticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum","urn":null},"verse":true,"words":278,"text":"Ut iam dicatur, nihil haud audere cucullum,\nIn mentem modo quod veniat, sedeatque parumper.\nNos levibus ferimur remis, non fortibus Euris:\nNec iuvat Augeae densum purgare fimetum.\nSic tamen imperii specimen breve, primaque cernis\nMembra, queas reliqua unde sagax quaecumque supersunt\nDiscere: nam mirabiliter vitaque fideque\nOmnia concordant. Quare nihil ambigo, quin sis\nNil inventurus recti, nec quod sit ovili\nChristi conveniens, tenebroso atque utile mundo,\nVerum imposturas validas, fraudesque recoctas,\nOmnem et avaritiae speciem, vitamque profanam,\nFastus et pompas, insanos denique cultus,\nVestes ridiculas, ignavaeque otia vitae.\nPorro sicut habent quaedam specialia, membra.\nSic nonnulla etiam videas communia cunctis,\nE quibus agnosci optant et praestare popello\nPagana quadam et stulta ambitione, tenentque\nHactenus inde trahit nec eos irrisio plebis,\nNec murmur iustum, vitaeve decus, nec honestas.\nSunt omnes primum supremo vertice rasi,\nAttonsique comam, quo quisque et sanctior atque\nReligiosior esse cupit, cunctisque videri,\nLatius hoc calvam ferme der adit ad aures,\nUt latum digitum vix stet quasi facta corona.\nNon a Iudaeis hic ritus fluxit ineptus,\nNec satis apparet quae gens tam stulta perorbem\nSic deturparit caput, agnatumque decorem\nCogente abstulerit nullo, bellumque putarit\nNon rasos inter rasa procedere calva.\nCerte praecipuos fidei primosque magistros\nSic rasos nemo vidit, nec re super ista\nMandarunt quicquam tam caeca, tamque pudenda:\nFinxerunt ipsi longo post tempore segnes:\nOtiaque hoc peperere nefas, ut cetera, nobis.\nAt miror cur non pudeat? nudare quod ausint\nCoram plebe caput, sed ad hoc mysteria magna\nSignificare ferant, natura remque suapte\nTurpem, persuadere suis conentur honestam?\nSe nempe esse ferunt reges, istudque notari\nVertice sic raso. Quid non nugentur inepti,\nHaec proferre palam qui non absurda verentur?\nSed soliti sunt in cunctis illudere mundo.","prev":{"citation":"Regnum papisticum 2.677-723","label":"LIBER SECUNDUS., lines 2.677-2.723","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/2.677","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/2.677"},"next":{"citation":"Regnum papisticum 2.767-807","label":"LIBER SECUNDUS., lines 2.767-2.807","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/2.767","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/2.767"},"credit":{"text":"Thomas Naogeorg, Regnum papisticum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/naogeorgusregnum.xml","quality":"ocr"}}