{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regnum papisticum 2.767-807","citation":"Thomas Naogeorg, Regnum papisticum 2.767-807","ref":"2.767","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/2.767","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/2.767","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/2.767.md","author":{"name":"Thomas Naogeorg","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg"},"work":{"title":"Regnum papisticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum","urn":null},"verse":true,"words":275,"text":"Sunt etiam uncti omnes a presbytero usque supremum\nAd caput imperii, Iudaeorumque sequuntur\nSublatos ritus per pacti verba recentis.\nAst illi certo fecerunt omnia iussu,\nVenturum ut Christum sic testarentur agendo.\nHi faciunt ex se: et tamquam non venerit olim\nRex regum Christus, designatusque sacerdos,\nSic ungunt et se atque suos baptismate ab ipso,\nDum postrema datur morituris unctio membris.\nUngitur et templi paries, unguntur et arae,\nAeramenta quoque in celsa resonantia turri:\nUngunt et reges, capiunt si quando coronam.\nMosaicus plane populus, quamvis sine Mose,\nEt sine praecipiente Deo, Christoque magistro:\nOmnia confidenti assumit pectore per se,\nQuae cunctis dein vult sancta et divina videri,\nScilicet egregius simul ut videatur et ipse.\nPraeterea sunt linigeri, ut Memphitica turba,\nUtque sacerdotes Iudaei, ex lege ferentes\nLineum Ephod. Velant siquidem sua pallia summa,\nLinea et insigni rugis candoreque veste:\nQua sine nec suggesta adeunt, nec sacra ministrant,\nNec quicquam in templis faciunt. Hac cogitur uti\nIn templis etiam aedituus ludique magister,\nPrimaque discentes ferme elementa puelli.\nSic fatui fatuos faciunt, luduntque popellum.\nNam vestis tandem quem confert linea fructum?\nNon aestum siquidem est, durum nec idonea frigus\nArcere a quoquam: nec habet mandata cohortis\nBissenae, aut Christi, nullumque induta decorem\nPraestat, sed contra vehementer dedecet omnes:\nEx plebe ut si quis grandis per compita vadat\nVestitu simili, risum plagasque reportet,\nAut compingatur pro certo in vincla furenti.\nDemiror vero, cur non utantur eadem\nHac monachi quoque veste. Sed esse hanc censeo causam,\nQuod monachi prius insano ridentur amictu,\nSuntque satis turpes, et eo discrimine pulchre\nSecreti a vulgo. vel quod mage creditur idem\nEsse sacer, nulloque alio velandus: et albus\nQuod non conveniat, verum lugentibus ater.","prev":{"citation":"Regnum papisticum 2.724-766","label":"LIBER SECUNDUS., lines 2.724-2.766","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/2.724","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/2.724"},"next":{"citation":"Regnum papisticum 2.808-853","label":"LIBER SECUNDUS., lines 2.808-2.853","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/2.808","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/2.808"},"credit":{"text":"Thomas Naogeorg, Regnum papisticum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/naogeorgusregnum.xml","quality":"ocr"}}