{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regnum papisticum 2.87-131","citation":"Thomas Naogeorg, Regnum papisticum 2.87-131","ref":"2.87","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/2.87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/2.87","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/2.87.md","author":{"name":"Thomas Naogeorg","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg"},"work":{"title":"Regnum papisticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum","urn":null},"verse":true,"words":290,"text":"Hi vero egregios censent sese, atque verendos.\nHis nihil est quod agant, praeter quod tempore certo\nTemplum adeunt, lino culti, cappisve, vel illis\nPellibus inversis, gressu pro more superbo,\nAtque ibi canonicas absolvunt cantibus horas,\nIdque sono vocis tantum, sine mente animoque\nAttento. Haec illis omnis pietasque, laborque:\nPro quo magnifice vivunt, turgentque sagina.\nQuid prosunt autem populo? quem Ecclesia fructum\nPercipit hac tota an non posset gente carere?\nTam bene, quam ficis oculi, plantaeque podagra.\nQuid facerent quaeso? quanam mererentur opella\nVictum tam lautum, Damasus si non Papa quondam\nCanonicas horas primus finxisset, et unctis\nOmnibus edicto semel imposuisset amaro,\nEssent ne gratis plane, perque otia panem?\nRidiculo pro cultu essent duntaxat alendi.\nQuin etiam est ubi fit. nam curavere tenelli,\nNe cantu assiduo praeturgida guttura laedant,\nUt cantent alii: quos et dixere Chorales,\nQui septem absolvunt horas et cetera cantu\nConducti, qui nec sensum divinaque verba\nCurant, aut capiunt: cordi est tantummodo merces,\nParva licet, pro qua mirum quo templa boatu\nConcutiant alacres, sit quanta intensio vocis\nStentoreae: credas multo insanire Lyaeo,\nVel leve propositum victori tollere pignus.\nHorum opera domini sese redimuntque, levantque.\nVixque horis taciti intersunt, missisque diurnis,\nSuntque auditores tantum. Quin magnus et iste est\nMolliculis labor. Ante focum considere malunt,\nFabellisque domi iucundis fallere tempus,\nNon intellectis aures quam tundere psalmis.\nEt vicina licet, festis nisi templa diebus\nNon adeunt, quando nimirum certa cuique\nPraesenti datur, et spernenda pecunia nulli.\nVix tamen exspectare queunt dum redditur illa:\nMox se subducunt, templumque horasque relinquunt,\nConductis illis. Hae sunt curae atque labores,\nPro quibus ex eleemosynis pinguissima carpunt,\nEt nitidas habitant aedes, Dominique vocantur.\nPorro domi volucres peregrinas, cercopithecos,\nAccipitresque canesque tenent, comptosque caballos,\nEt genium nullis curant fraudare cupitis:\nQuod plerique omnes faciunt degente Papali.","prev":{"citation":"Regnum papisticum 2.44-86","label":"LIBER SECUNDUS., lines 2.44-2.86","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/2.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/2.44"},"next":{"citation":"Regnum papisticum 2.132-178","label":"LIBER SECUNDUS., lines 2.132-2.178","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/2.132","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/2.132"},"credit":{"text":"Thomas Naogeorg, Regnum papisticum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/naogeorgusregnum.xml","quality":"ocr"}}