{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regnum papisticum 3.1-43","citation":"Thomas Naogeorg, Regnum papisticum 3.1-43","ref":"3.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/3.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/3.1.md","author":{"name":"Thomas Naogeorg","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg"},"work":{"title":"Regnum papisticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum","urn":null},"verse":true,"words":286,"text":"ESt etiam inspicienda fides, quid nempe Papatus\nCredat: quandoquidem vult credendi esse magister,\nSolus et in mundo censeri ecclesia Christi\nCatholica. et mirum, quam sese hoc nomine iactet.\nQuod si constaret factis, cultuque fideque,\nGrande prosecto nefas ab eo cessisse fuisset.\nSin vero ostendi facile contraria possunt,\nQuod nihil in Christum credat, nec numen adoret\nUnicum, et auxilium nullum quoque speret ab uno,\nSed sicut gentes idola colatque vocetque,\nQuo sit censendus numero cognoscet et infans,\nQuamque omni semper Christum vitandus amanti.\nVera fides autem primum monstranda videtur,\nUt docuere utri sacro spiramine pleni.\nUnicum habere Deum cultuque et mente iubemur,\nCuius credamus nos et nostra omnia dextrae,\nCura rerum exclusa, ac sollicitudine vitae.\nUt qui pro nobis vigilet, curetque libenter\nOmnia, quin etiam possit curare potenter.\nHoc quisquis facit, is colit et reveretur, amatque\nCorde illum toto, atque suam spem ponit in illum\nSolum, inque adversis ad eum fugit, et vocat unum,\nCertus opis prout ille ipsi conducere novit.\nCredere et annexe in Christum debemus Iesum,\nUnicum ut illius gnatum, qui tempore certo\nVenerit, ob nostras culpas nostramque salutem\nFactus homo, vas esset uti, nosterque redemptor\nPerpetuo: atque sua delerit crimina morte,\nIllius et causa nobis faveat pater, atque\nDonarit vitam, noxasque remiserit omnes,\nReddideritque sui consortes denique regni.\nHoc qui constanter credit, linguaque fatetur,\nIustus et electus, caelique est redditus haeres.\nNon metuit Satanam, nec acerbi vincula leti,\nNec mundi fremitus, nec mille pericula vitae.\nSecurus fixis in Christum degit ocellis.\nVerus hic Israel est, Christi Ecclesia tales\nAgnoscit cives, tales quoque dicere vere\nCatholicos possis, et coetus membra beati.\nNam qui diffidunt Christo, summoque parenti,\nSunt pavidi misere, fugiunt, quaeruntque latebras.\nIustitiamque student propriam sibi quaerere semper,\nQua vivant coram Domino, culpasque resolvant.","prev":{"citation":"Regnum papisticum 2.945-986","label":"LIBER SECUNDUS., lines 2.945-2.986","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/2.945","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/2.945"},"next":{"citation":"Regnum papisticum 3.44-85","label":"LIBER TERTIUS., lines 3.44-3.85","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/3.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/3.44"},"credit":{"text":"Thomas Naogeorg, Regnum papisticum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/naogeorgusregnum.xml","quality":"ocr"}}