{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regnum papisticum 3.578-627","citation":"Thomas Naogeorg, Regnum papisticum 3.578-627","ref":"3.578","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/3.578","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/3.578","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/3.578.md","author":{"name":"Thomas Naogeorg","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg"},"work":{"title":"Regnum papisticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum","urn":null},"verse":true,"words":312,"text":"Nec tamen unius Mariae contenta quiescunt\nPectora praesidio, nec ei vitae omnia credunt:\nAd divos fugiunt alios quoque, quos Deus olim\nMunere defunctos proprio, hac ex luce vocavit,\nRebus ut exempti terrenis, postque labores\nPerpetua requie fruerentur. Rursus at illi\nE'caelo revocant in terras nomine vique\nQuemque sua, rebusque et curis undique mundi\nInvolvunt, onerantque iterum, demuntque quietem.\nEsse etenim fingunt illis mortalia curae\nHuc usque: haud secus atque Deo, Christoque regenti\nOmnia, sub pedibusque homines satanamque tenenti:\nEt mediatores hominum fidosque patronos\nEsse Deo coram, et meritae intercedere poenae,\nExaudire preces etiam toto orbe vocantum:\nCeu satis haud possit procurare omnia Christus,\nQui se patronum fore coram patre recepit.\nTalia confingunt certa sine mente, fideque,\nUt stabiles nusquam, et nullo conamine tuti:\nSicut et esse nequit, qui se non credidit uni\nAeternoque Deo, servatorique fideli.\nErgo colunt divos hymnis, cantuque frequenti,\nConstructisque aris, templisque per oppida passim,\nPerque agros vicosque, ut nec vacet angulus ullus\nIn quo non simulacra illorum picta renident,\nAut statuae prostant, certoque coluntur honore.\nQuisque diem quoque habet propriam, qua creditur olim\nAd superas sedes ex his migrasse tenebris.\nAltera lux etiam festa est, altaria quando\nTemplaque sunt illis magno sacrata paratu.\nSternitur his totum redolenti gramine templum,\nRamisque arboreis ornantur ubique columnae,\nAraque vestitur variis dignisque lacernis.\nClausae panduntur tabulae, simulacraque fulgens\nIncrustata auro belle, argentove nitenti:\nVillosisque solum nitet, Attalicisque tapetis\nVicinus paries. suffitus ture paratus\nIllicit ad cultum, proferreque munera suadet.\nOssa quoque effodiunt horum, violantque sepulcra\nHumanas contra leges, divinaque iura:\nQuaestus ut accedat maior, succrescat et una\nImpietas, ludatque superstitionibus orbis.\nQuippe auro includunt ossa, argentoque decorant\nUt per crystallum moveant parentia mentes\nIndocti populi. Super haec miracula fingunt,\nVirtutesque horum magnas, benefactaque multa\nPerpetuo narrant, non ut sit gloria Christi,\nNec sanctae ut populi capiant imitamina vitae:\nA vero sed uti ducantur ad impia cultu,\nMuneraque adportent dense, votisque ligentur.","prev":{"citation":"Regnum papisticum 3.532-577","label":"LIBER TERTIUS., lines 3.532-3.577","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/3.532","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/3.532"},"next":{"citation":"Regnum papisticum 3.628-670","label":"LIBER TERTIUS., lines 3.628-3.670","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/3.628","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/3.628"},"credit":{"text":"Thomas Naogeorg, Regnum papisticum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/naogeorgusregnum.xml","quality":"ocr"}}