{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regnum papisticum 4.1-44","citation":"Thomas Naogeorg, Regnum papisticum 4.1-44","ref":"4.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/4.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/4.1.md","author":{"name":"Thomas Naogeorg","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg"},"work":{"title":"Regnum papisticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum","urn":null},"verse":true,"words":288,"text":"UT vero credunt et tradunt vana Papistae,\nSic doctrinae etiam fideique per omnia vita\nConsentit, fastique et totum festa per annum\nCultum idolorum referunt, moresque profanos.\nUnde, licet doceant nihil, et sua dogmata celent,\nQuae tamen haud uno contenta volumine prostant,\nDiscere perfacile possis an catholici sint,\nSimplicis et fidei cultores, et simul unum\nCredant in Christum. Sanus proin arbiter esto,\nOmniaque attente iusta pensato bilance:\nSimpliciter tibi proponam non omnia quamvis\n(Quippe quis hoc possit?= verum notissima tantum,\nPer nostras tendit qua se Germania terras.\nPrimum non paruo ponunt discrimine soles:\nOmnibus haud idem valor est, eademve potestas.\nVerum Aegyptiacos quosdam, plenosque pericli,\nQuosdam extra numerum reputant faustosque bonosque.\nHaud secus et noctes discernunt. omnibus idem\nCeu non exstiterit bonus omnipotensque creator.\nAstrologis etiam praebent nugantibus aures\nDe variis cuiusque erronum aspectibus horae:\nQuo sit conceptus quisque, aut quo sidere natus:\nQuae bona, quae mala, per vitam unumqueque sequatur.\nHinc metuunt sperantque sibi falsissima certo\nEuentura, Deo ut qui nec se nec sua credant,\nSed rerum curam tribuant caeloque planetisque.\nHaud venam incidunt, nec eunt ad balnea lotum,\nNec demunt ungues, resecant nec forpice crines,\nNon etiam ablactant pueros, nec stercore terram\nLaetificant, sua nec medicinis corpora sanant,\nNec quicquam faciunt aliud, nisi sedulo lunam\nObseruent, cursusque astrorum, ortusque obitusque.\nQuae verae prosus fidei Christoque repugnant.\nQuae monui primum, ne sit memorare necesse\nIn medio cursu. nunc ad concepta revertor.\nHebdomadas tris ante diem qua natus iesus\nCreditur, atque die Iovis, et pueri atque puellae\nDiscurrunt, pulsantque palam ostia cuncta domatim,\nAdventum Domini clamantes, forsitan haud dum\nNati, ac optantes felicem habitantibus annum.\nInde nuces capiunt, pira, nummos, poma, placentas.\nQuisque lubens tribuit: tres illae namque putantur\nNoctes infaustae. Satanae nocumenta timentur,\nSagarumque artes, odiumque immane, Papistis.","prev":{"citation":"Regnum papisticum 3.1046-1068","label":"LIBER TERTIUS., lines 3.1046-3.1068","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/3.1046","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/3.1046"},"next":{"citation":"Regnum papisticum 4.45-88","label":"LIBER QUARTUS., lines 4.45-4.88","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/4.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/4.45"},"credit":{"text":"Thomas Naogeorg, Regnum papisticum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/naogeorgusregnum.xml","quality":"ocr"}}