{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regnum papisticum 4.860-904","citation":"Thomas Naogeorg, Regnum papisticum 4.860-904","ref":"4.860","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/4.860","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/4.860","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/4.860.md","author":{"name":"Thomas Naogeorg","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg"},"work":{"title":"Regnum papisticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum","urn":null},"verse":true,"words":283,"text":"Hi sunt praecipui fasti, ritusque per annum,\nQuos fidei prorsum conformes esse Papali\nCernis, deque virum testari mente sacrorum,\nEt studiis. Eadem haec monstrant et templa, paratu\nPlusquam pagano, cultuque nitentia pravo,\nIdolis, aris, statuis, scutisque profanis,\nVexillis, crucibus, lychnisque ardentibus ante\nExcultas Mariae statuas, panemque repostum\nArctos cancellos intra, atque repagula ferri.\nUt non immerito dicant credantque severi\nTurcae, cultores simulacrorum esse Papistas,\nQui tamen esse volunt sponsa ac Ecclesia Christi.\nCernis et in vita tota, fatoque supremo,\nAtque sepulturis, quid credant, quibusque ferantur\nMotibus incertis: sua tantum ut commoda rasi\nQuaerant, securi quo plebs turbaeque sequaces\nPerveniant tandem. Nam si quis omittere vellet\nExsequias solitas, cantusque ac murmura vana,\nEt se duntaxat divinae credere curae,\nIllius heredes conducere cuncta iubentur:\nPoenis propositis, consueti si quid omittant.\nAn tu sollicitos credis, seruetur ut ille,\nEt purgante statim precibus solvatur ab igne:\nEt non pro nummis potius, quaestuque nefando?\nEst ubi et infantes cura redimuntur eadem,\nQuos iustos tamen ac insontes esse fatentur.\nExsequias miseri coguntur ferre parentes,\nNe quid decedat rasis, iurique Papali.\nNon usquam pietas apparet vera, fidesque:\nVerum imposturae caldae, fraudesque dolique.\nCerne preces etiam praescriptas, atque libellos\nOmnigenis plenos precibus, divisque Deoque\nInscriptis, et spiritibus, geniisque supernis:\nQuas tamen absque legunt animo, fervoreque mentis.\nNulla preces etenim urget eos effundere causa:\nUnum propositum solum est, ut multa precentur.\nQuippe alioqui illis nec mens, nec verba deessent,\nEt nihil esset opus praescriptis murmura verbis\nCongere, et linguam tantum lassare loquacem.\nOssium et ante astant factos ad talia aceruos,\nInque sepulcretis manes animasque salutant,\nProque salute sua rogitant, nullus modus ut sit\nStultitiae crassae, nec cessent impia facta.\nAd templa incedunt, globulos ex osse ferentes,\nMateriave alia, medios quos chordula iungit.","prev":{"citation":"Regnum papisticum 4.815-859","label":"LIBER QUARTUS., lines 4.815-4.859","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/4.815","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/4.815"},"next":{"citation":"Regnum papisticum 4.905-951","label":"LIBER QUARTUS., lines 4.905-4.951","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/4.905","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/4.905"},"credit":{"text":"Thomas Naogeorg, Regnum papisticum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/naogeorgusregnum.xml","quality":"ocr"}}