{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Tragoedia nova Pammachius 1.1-2","citation":"Thomas Naogeorg, Tragoedia nova Pammachius 1.1-2","ref":"1.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/1.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/1.1.md","author":{"name":"Thomas Naogeorg","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg"},"work":{"title":"Tragoedia nova Pammachius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"Cogitanti mihi saepe de summis Dei opti. maxi. beneficiis, quibus nos dum in hac vita versamur pro singulari sua erga nos clementia, cottidie cumulat, ut per ea ad salutem et veram sui agnitionem, quae est aditus ve rus ad vitam aeternam, perducamur, nullum quidem nobis vel maius vel gratius videri debere existimo, quam quod verbi sui ministerium apud nos instituit, per quod in omni genere afflictionum et tentationum in quibus nihil nos levare vel consolari potest, praeterque verbi cognitio, omnes recte instruamur de Dei voluntate, erga nos discamusque illum non solum timere, verum etiam dilige re et agnoscere pro patre, cui nos curae sumus, et qui velit servare et liberare nos ex angustiis et malis, quibus vel propter peccata, vel diaboli saevitiam ac tyrannidem assidue premimur, atque exercemur. Per hoc enim ministerium non solum proponitur no bis doctrina nota etiam aliquo modo rationi, quae cum ostendat nos non casu natos, aut hunc mundum fortuito ortum, simul etiam monet Deum esse qui inspiciat res humanas et curet cas, puniat malos et benefaciat bonis, verum etiam explicatur nobis arcana Dei voluntas de perpetua et ineffabili misericordia illis promissa, qui agnoscunt suam indignitatem et apprehendunt silium propter quem velit ipse nobis esse propitius, et recipere nos in gratiam etiamsi simus indigni et sentiamus nos meritos aeternam iram ac damnationem. Cum enim nemo ea sit innocentia praeditus quin in magnis calamitatibus vel tentationibus sentiat se merito et perditum et reiectum a Deo, nihil profecto perturbatae menti salubrius et gratius esse potest, quam vox Euangelii de gratuita remissione peccatorum propter Christum, quam solum ministerium verbi nobis commonstrat et patefacit, Itaque saepe scriptura nobis magnifice praedicat dignitatem ministerii, quod profecto quia vocem Dei ad nos perfert amplissimum est, et bonis mentibus eo nihil iucundius aut magis salutare contingere potest, Sicut et Esaias docet cum ait Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, et evangelizantium bona.","prev":null,"next":{"citation":"Tragoedia nova Pammachius 1.3-5","label":"1.3 to 1.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/1.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/1.3"},"credit":{"text":"Thomas Naogeorg, Tragoedia nova Pammachius. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/naogeorguspammachius.xml","quality":"ocr"}}