{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Tragoedia nova Pammachius 1.3-5","citation":"Thomas Naogeorg, Tragoedia nova Pammachius 1.3-5","ref":"1.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/1.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/1.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/1.3.md","author":{"name":"Thomas Naogeorg","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg"},"work":{"title":"Tragoedia nova Pammachius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius","urn":null},"verse":false,"words":396,"text":"Intelligit enim propheta hominem afflictum, nec in ratione, nec in lege reperire ullum solacium, quo se crigat ac sustentet, sed tantum in verbo de promissa misericordia per Christum quod annun datur per ministros, quorum voce et num cio nihil potest esse dulcius consternatis metu conscientiis propter conspectum immunditiei et indignitatis nostrae. Ut autem nulla functio in terris sanctior et praestantior est ministerio verbi, ut perquam solam fiant homines participes beneficii Christi, et consequantur remissionem peccatorum, ac aeternam salutem, ita e contra nullum gravius scelus ex cogitari potest, quam vi ac fraude saluberrimum munus in deterrimam pestem, et perniciem animarum et totius ecclesiae convertere, quemadmodum iam multis annis ab impiis pontifiabus Romanis est factitatum li enim avaritia, ambitione, et aliis sceleribus in citati sacratissimum munus a Christo institutum et Apostolis traditum ita perverterunt, ut pontificatus pro immanissima tyrannide iure haberi possit. Quaeso enim, ut Pontifices dominentur Regibus, et summis monarhis totius orbis, ut infinita pecunia cumulent opes, ut fruantur turpissimis voluptatibus, quid non iuris sibi sumunt? quam non sibi potentiam arrogant? Primum enim ut habeant Reges obnoxios, et trahant ad se regna mundi, fingunt se habere utrumque gladium hoc est, non solum potestatem ecclesiasticam sed etiam civilem, qua liceat ipsis pro libidine Regibus ac Principibus eripere regna, et quibus ipsi velint deferre, et quidem se omnibus praeponunt, quod quo speciosiore fuco faciant, magna impudentia depravant scripturam, et abutuntur eius auctoritate ubi commodum est. Quod si quis reclamet et disputer aliam esse sententiam, obiciunt, ad se pertinere ius interpretandi, nec esse reprehendendos, vel si (ut ipsorum Canon ait) multa animarum milia perdant. Igitur tantum abest ut nostri Pontifices suo fungantur officio ad salutem animarum et conscientiarum, ut etiam nomine sui officii flagitiosissime abutantur ad exitium Ecclesiae, quod profecto plenum sceleris ac plusquam tyrannicum est. Et ut atrocius peccat is qui eum ex officio iuvare debebat, illo ipso laedit quod nome gerit, sicut proditores multo deteriores hostibus sunt, qui praetextu amicitiae perdunt, ita potifices multo maiore odio digni sunt, qui cum sine summi custodes religionis constituti, eam ipsi ut privatas cupiditates expleant scelerate proiciunt et opprimunt. Nam cum ideo sint in superiore Ecclesiae loco constituti, ut maiore auctoritate gubernent eam, conseruent et propagent religionem, ordinent perso nas aptas ad docendum Euangelium, ipsi omissa hac cura stabiliunt suam tyrannidem, rapiunt regna mundi, et pro iis etiam armis saepe acerrime dimicant, invaduntque in alienam functionem, publico et orbis et Ecclesiae malo.","prev":{"citation":"Tragoedia nova Pammachius 1.1-2","label":"1.1 to 1.2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/1.1"},"next":{"citation":"Tragoedia nova Pammachius 1.6-8","label":"1.6 to 1.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/1.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/1.6"},"credit":{"text":"Thomas Naogeorg, Tragoedia nova Pammachius. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/naogeorguspammachius.xml","quality":"ocr"}}