{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Tragoedia nova Pammachius 1.4.182-223","citation":"Thomas Naogeorg, Tragoedia nova Pammachius 1.4.182-223","ref":"1.4.182","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/1.4.182","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/1.4.182","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/1.4.182.md","author":{"name":"Thomas Naogeorg","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg"},"work":{"title":"Tragoedia nova Pammachius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius","urn":null},"verse":true,"words":272,"text":"An se Caesareis miscuerint negotiis?\nPAM. Fatui fuerunt ante cessores mei,\nNec sacros studiose evolverunt codices.\nUnde pusillanimitate ducti et inertia,\nDoctorum non intellexerunt munia,\nNec ad magnas res nisi sunt ascendere,\nAd quod tamen Euangelium hortatur. At mihi\nNil crassa eorum praeiudicat inscicia.\nIV. Quod illi in Euangeliis tot iam saeculis\nNon reppererunt, vos ipsis cornicibus\nOculatiores tandem effoditis? Quis hominum\nAudivit umquam Euangelium dissolvere\nPolitias, et adimere regibus imperia? Ubi\nDocet ambitionem, avaritiam et superbiam,\nQuae vos iam dudum parturire intelligo?\nPAM. Non est quod multa de hisce rebus disputes.\nNeophytus es, nec res mysticas intelligis.\nSi non confers sponte, ast invite conferes.\nIV. Coges ergo me? Pa. Prorsus. Iv. Forte exercitu?\nPA. Non. IV. Scio, meos captivos duces subditos?\nPA. Nequaquam. IV. Exures forsitan provincias?\nPa. Neque hoc. IV. Quib. ergo me expugnabis machinis?\nPA. Paulo post curiae Romanae practicam\nPersenties, quam omnes timebunt Principes.\nIV. Pereat male, quae imperium turbarit practica,\nAdeo ne omnis religionis feruor tibi\nExcussus est, et prior interiit tam cito\nProbitas, ut facias male qui tibi faciunt bene?\nPO. Miseret tui me, qui patri haud obtemperes\nEumque his dictis facias inimicum tibi.\nIV. Tua cesset miseratio. An in hoc vos audiam?\nQuis non videt vos desipere praeter modum?\nProferte Practicam cunctasque machinas,\nNec tamen imperium Episcopis concessero.\nPAM. Videbimus quid facto opus sit postea.\nIV. Videte. Nil me vestrae perterrent minae.\nEt nisi meliora ceperitis consilia, mox\nExercitu huic posuero maliciae modum.\nPOR. Eamus pater, haud prodest haec contentio.\nPA. Crede mihi Caesar, si vixero. IV. Non me minis\nVinces. Abito et pereas male, PA. Tu pessime.\nSed heus, legiones quas potes huc adducito.","prev":{"citation":"Tragoedia nova Pammachius 1.4.137-181","label":"ACTUS PRIMUS., Porphyrius. Pammachius, Iulianus., lines 1.4.137-1.4.181","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/1.4.137","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/1.4.137"},"next":{"citation":"Tragoedia nova Pammachius 1.5","label":"ACTUS PRIMUS., Iulianus.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/1.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/1.5"},"credit":{"text":"Thomas Naogeorg, Tragoedia nova Pammachius. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/naogeorguspammachius.xml","quality":"ocr"}}