{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Tragoedia nova Pammachius 1.4.91-136","citation":"Thomas Naogeorg, Tragoedia nova Pammachius 1.4.91-136","ref":"1.4.91","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/1.4.91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/1.4.91","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/1.4.91.md","author":{"name":"Thomas Naogeorg","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg"},"work":{"title":"Tragoedia nova Pammachius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius","urn":null},"verse":true,"words":279,"text":"PA. Cur non quaeram? Nemo divitias iustius\nAut quaerit aut possidet, atque hi qui alios docent.\nIV. Novum dogma tot usque ignoratum saeculis.\nPOR. Quae dico (si me audis) dare non gravabere.\nIV. Deliberabo Porphyri in re tam ardua\nNec quid sine meorum consensu Principum.\nVobis dedero, quod auferendum sit aliis.\nPOR. Et omnes quum sic sint donati Episcopi.\nRomanus longe opibus anteeat ceteros.\nSplendoreque vincat omnis et potentia.\nPosside at Romam et universam Tusciam,\nEt Episcopatus omnis illi serviant.\nEx omni imperio converrat pecuniam, et\nIn cunctis sua negotia agat provinciis\nTuo iussu, nec sit qui contra tussiat.\nDoctores sic Ecclesiasque promove,\nEcclesiae ut dignus dicaris silius.\nIV. Iocaris Porphyri, nec talia quaeritis.\nDic serio, in quibus vos ornem rebus, ut\nDoctrinae nulla prodeant obstacula.\nPAM. Quid semper mentionem doctrinae facis\nDoctrinae tum demum accesserit auctoritas,\nCum nos sublimes et praelatos omnibus\nConspexerint homines. Tum non (ut hactenus)\nDocentes nos irriserint, neque manibus\nAuriculas asini finxerint, sed cernui et\nA longe doctrinam nostram susceperint.\nPO. Sic est. Quapropter haud ioco isthuc quaerimus\nIV. Serio igitur? POR. Prorsus. IV. Revocate patres mei animum,\nNec vestrae huc cogitationes incidant.\nMaiora quaeritis, quam Episcopos decet.\nEpiscopi doceant, et verbo Ecclesiis\nPraesint, verbo hortentur, verboque corrigant,\nSanam si quis contra doctrinam vixerit.\nPecunias opesque avari congregent,\nDominentur Principes, Ducesque militent,\nRomanis Tusciaeque Caesar imperet.\nSic ordini quisque suo fecerit satis.\nPOR. Ho ho, etiam nos docturus Caesar advenis?\nAn nos doctores esse ignoras, tam tuos.\nQuam Christianorum omnium? Nos audias,\nNobis obtemperes, si Christum diligis.\nA nobis disce, quo pacto suo ordini\nQuisque satis faciat. Non exoriare denuo,\nQui nobis praecepta det aut quidquam corrigat.\nPA. Recte. IV. Satis superbe adversus Caesarem.","prev":{"citation":"Tragoedia nova Pammachius 1.4.43-90","label":"ACTUS PRIMUS., Porphyrius. Pammachius, Iulianus., lines 1.4.43-1.4.90","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/1.4.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/1.4.43"},"next":{"citation":"Tragoedia nova Pammachius 1.4.137-181","label":"ACTUS PRIMUS., Porphyrius. Pammachius, Iulianus., lines 1.4.137-1.4.181","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/1.4.137","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/1.4.137"},"credit":{"text":"Thomas Naogeorg, Tragoedia nova Pammachius. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/naogeorguspammachius.xml","quality":"ocr"}}