{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Tragoedia nova Pammachius 1.5","citation":"Thomas Naogeorg, Tragoedia nova Pammachius 1.5","ref":"1.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/1.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/1.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/1.5.md","author":{"name":"Thomas Naogeorg","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg"},"work":{"title":"Tragoedia nova Pammachius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius","urn":null},"verse":true,"words":436,"text":"Nisi me fallit animus, magnum isti homines dabunt\nMalum. Quid enim ultra sperem, quando Episcopiet\nDoctores tam perversa cogitant? Quis est\nQui non hinc fidei calamitatem surgere\nExistimet? Aperte dicam quod sentio.\nNon a Deo isthaec consilia profecta sunt.\nNec Episcopi conatibus his Christi viam\nAut quaerunt aut inveniunt. Quin potius mali\nMendaciorumque pater isthaec suggerit,\nAd eumque cogitata tendunt omnia.\nEt mirum fuerit, si non hoc ipso itinere\nUt oestro exagitati ad Satanam perrexerint.\nAdeo nullis ab incepto sermonibus\nDivelli possunt, Et nobis tam incongrua\nNegantibus (ut imperii maneat dignitas)\nTragicum quiddam minantur. Tantum audaciae\nDoctores incessit nec non Episcopos,\nAdversum Caesares ut contendant minis.\nArmis possem quidem his minis ire obviam.\nSed Episcopos laedere videtur impium.\nVerum ego tantum ex illorum verbis colligo,\nSi possent quod ego, nequaquam mihi parcerent.\nHeu quid futurum est, si de orum quispiam\nIllorum consilia promove at prospere?\nIn cunctis primum oves errabunt montibus,\nSedebunt otiose pastores domi.\nLudent, bibent, habebunt curam abdominis,\nUt nil malorum de pulvinis excitet.\nEtiam si deglubantur oves, quam vis fame\nPereant, aut in mortiferis degant pascuis,\nIllis supinis collibebit stertere.\nRidebunt, si quam devorari viderint.\nEt ex earum interitu quaestum colligent.\nSic tunc ferentur res. Sed utinam mentiar,\nEt doctores sua haec consilia corrigant.\nSuis contenti sint nec maiora ambiant.\nInstent doctrinis, et curent Ecclesias,\nSed obstinatio haec vix cuiquam cesserit.\nEt corrugata frons, et quassatum caput,\nOculi ardentes toruique, vultus pallidus,\nEffrenis et praeceps lingua, labia tremula,\nVix hercle quidquam prae se ferre solent boni.\nHeu pax quam bona mortalibus es possessio,\nSi firmis modo te ferre possint tibiis.\nQuippe (ut proverbium est) felicia tempora\nSuccessusque bonos, haud quivis ferunt pedes.\nMulti rebus in adversis se gerunt probe,\nQui in pace plerumque applicant sceleri manus.\nSitu ut metalla contrahunt rubiginem,\nSic, ni subinde agitetur, integritas perit.\nNam quamvis persecutiones Gentium\nEcclesias afflixerint gravissime,\nEffecere tamen, ut maior constantia,\nPietas, probitasque fuerit in credentibus.\nAti ista pax quam Christianus contuli,\nMultum (ut conicio) Christianis adferet\nMali, ut avaritia flagrent, ut socordia\nTacti suorum obliviscantur munerum, ut\nSuperbia, ambitione, et mundi gloria\nTumeant, ut inflentur, dominandique scabie\nMirum in modum agitentur. Non huc opus\nRemota adducere exempla, vel Episcopi\nPetita, dictis suffragantur cominus.\nO quoties nos fallimur homines, et irritas\nSententias dicimus, abstrusos cordium\nIgnorantes motus. Quis umquam Episcopos\nDoctoresque putasset conari talia?\nVerum esse sentio quod loquuntur rustici,\nQuo sanctior quis, hoc est impius magis.\nNec delictis docti communibus student.\nQuippe et Satanas artifices eligere solet\nHaud imperitos rerum, sed doctissimos.\nSed quid cesso ire domum? ut haec Nestori meo\nCommunicem, et discam, quo pacto horum minae, aut\nSpernendae sint, aut propulsandae fortiter.","prev":{"citation":"Tragoedia nova Pammachius 1.4.182-223","label":"ACTUS PRIMUS., Porphyrius. Pammachius, Iulianus., lines 1.4.182-1.4.223","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/1.4.182","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/1.4.182"},"next":{"citation":"Tragoedia nova Pammachius 1.6-2","label":"ACTUS PRIMUS., Porphyrius, Pammachius.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/1.6-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/1.6-2"},"credit":{"text":"Thomas Naogeorg, Tragoedia nova Pammachius. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/naogeorguspammachius.xml","quality":"ocr"}}