{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Tragoedia nova Pammachius 2.3.160-210","citation":"Thomas Naogeorg, Tragoedia nova Pammachius 2.3.160-210","ref":"2.3.160","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/2.3.160","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/2.3.160","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/2.3.160.md","author":{"name":"Thomas Naogeorg","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg"},"work":{"title":"Tragoedia nova Pammachius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius","urn":null},"verse":true,"words":280,"text":"Nonne ante vos tulere Atheniensibus,\nRomanis, Lacedemoniis et compluribus\nAliis? Quod si vobis ipsi defueritis\nNunc, quum tale nihil suspicantur, postea\nQuum angustiati, afflicti, oppressi, perditi,\nEt servitute, et gravibus denique oneribus,\nFlentes clamaveritis, adiuturos Deos\nNolite sperare. Neque enim illos audiunt\nQui negligenter ipsi et male tractant sua.\nHoc iam iam a vobis coniuges et liberi\nVestri, magnis requirunt vocibus, quibus\nAut libertatem pepereritis dulcissimam, aut\nIn servitutem tradideritis perpetim.\nHis et aliis dictis moti animi civium,\nFaces et arma corripiunt. Furoribus\nIn curiam contendunt. Opulentum domos\nDiripiunt, incendunt, Prosternunt obvios\nQuosque. Tumultus clamorque ingens vocantium\nAd pileum, expetentiumque Principes\nMagistratusque ad poenam. At pars quae sanior\nErat, stare a Magistratibus, occurrere\nSediciosis, cedes orta est miserrima.\nHis occupatus fui per integrum diem.\nSA. Neque prorsus haec abiit sine linea dies,\nAt Chremi, quae tua fuerunt negotia?\nCHR. Meus equidem labor nullo frustra est die,\nQuod te Princeps non latet. Omnes pecuniam\nQuaerunt ac diligunt. Me faciunt plurimi, et\nGentes et Christiani, quorum plurimos\nDitavi hodie, quo Christum iam'curant minus.\nNos venerantur, nos laudant, nobis serviunt.\nQuos puto constantiores multo Gentibus\nFore, et iam praeter nomen Christi, nil habent\nTantae quod sit professioni consonum.\nSAT. Bene actum. CHRE. Praeterea mea arte, homicidia\nConfeci mille, adulteria quingenta, nec\nFurtorum aliquis est numerus. Iudicum decem\nCorrupi milia. Ducentas quoque virgines\nFefelli, et hastis expugnavi argenteis.\nQuid memorem imposturas fraudesque maximas\nNegotiatorum? quid scribarum dolos,\nCausidicorumque technas ac mendacia\nDicam? Nobilium compilationibus\nRapinisque, laborem commonstravi meum.\nPigros etiam paravi ventres plurimos,\nInertiae atque falsitati deditos.\nFalsos Prophetas, nugatores optimos,\nAdulatores, asinos, bestias malas.\nSpectaculum hercle nobis iucundissimum.\nHaec nostra tibi perfecta dedit industria.\nSA. Ha ha ha, mirabilis regni nostri artifex.","prev":{"citation":"Tragoedia nova Pammachius 2.3.108-159","label":"ACTUS SECUNDUS., Planus, Stasiades, Chremius, Satanas., lines 2.3.108-2.3.159","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/2.3.108","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/2.3.108"},"next":{"citation":"Tragoedia nova Pammachius 2.3.211-227","label":"ACTUS SECUNDUS., Planus, Stasiades, Chremius, Satanas., lines 2.3.211-2.3.227","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/2.3.211","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/2.3.211"},"credit":{"text":"Thomas Naogeorg, Tragoedia nova Pammachius. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/naogeorguspammachius.xml","quality":"ocr"}}