{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Tragoedia nova Pammachius 2.6","citation":"Thomas Naogeorg, Tragoedia nova Pammachius 2.6","ref":"2.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/2.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/2.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/2.6.md","author":{"name":"Thomas Naogeorg","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg"},"work":{"title":"Tragoedia nova Pammachius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius","urn":null},"verse":true,"words":175,"text":"Adhuc quae quaeris ceciderunt feliciter,\nEt in cunctis adiutor tibi summus fui.\nPA. Gratiam habeo. Sed unum mihi molestum fuit.\nPO. Num quid peccavi ego Pater sanctissime?\nPA. Alia quam quae dixisti dicere oportuit.\nPO. Quae? PA. Bona non mala. Sed si quid mihi inesset mali\nTacendum erat. PO. Oh erras Pater. Non omnia\nApud omnes sunt laudanda. Sed qui est callidus\nPersonas observabit atque tempora,\nNe forsan laudet quod laudatum incommodet,\nAliud (ut scis) regnum alios mores postulat.\nIn Satanae regno vix commendantur alia,\nQuam si sis flagitio sus, et egregie scelus.\nSed mentiar, si non laus mea tibi prosuit,\nUt tanti apud Satanam habeare, et in caput\nPopulorum solus sis suffectus omnium.\nRecte. Haec mittamus. Mox cathedram mihi regiam\nParari cum triplici corona praecipe, et\nOrnatus ex auro paretur splendidus.\nVade, ut quam primum comparentur omnia.\nQuibus paratis huc ad me recurrito.\nPO. Curabo. Sed Dromo me cum. DRO. Sequar. PA. Et Caesarem.\nAudin? PO. Audio. Melius quam credas omnia\nPerfecta dabo etiam si nullus iusseris.\nPA. O fortuna potens hanc effice Tragoediam.","prev":{"citation":"Tragoedia nova Pammachius 2.5","label":"ACTUS SECUNDUS., Satanas, Planus, Stasiades.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/2.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/2.5"},"next":{"citation":"Tragoedia nova Pammachius 3.1.1-49","label":"ACTUS TERTIUS., Nestor, Iulianus, Pterophon., lines 3.1.1-3.1.49","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/3.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/3.1.1"},"credit":{"text":"Thomas Naogeorg, Tragoedia nova Pammachius. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/naogeorguspammachius.xml","quality":"ocr"}}