{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Tragoedia nova Pammachius 3.5.1-44","citation":"Thomas Naogeorg, Tragoedia nova Pammachius 3.5.1-44","ref":"3.5.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/3.5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/3.5.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/3.5.1.md","author":{"name":"Thomas Naogeorg","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg"},"work":{"title":"Tragoedia nova Pammachius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius","urn":null},"verse":true,"words":304,"text":"Vis ne ut proponam populo quae te digna sunt?\nPA. Prorsus. Loquere quae iussi singula. PO. Faciam\nSed ita ut mei memineris. PA. Non mihi excides.\nNE. Certe imperator. Numquam aliquod iter animo\nConfeci iniquiore, atque hoc. Et si meum\nNegotium ageretur, metalla ante foderem\nQuam ut a viro tam indigno peterem gratiam.\nIV. Tu Fortiter quidem, sed prudenter parum.\nNon semper quod volumus, sed quod tempora ferunt\nEt res humanae, facere Nestor convenit.\nNE. Vide bis ipse in quod te praecipites malum.\nIV. Bene ominare, res alioqui sunt malae.\nSed quid sibi vult haec turba? NE. Quid? Heu quid hoc novi?\nPammachius regali vestitus purpura?\nIV. Ubi est? NE. Ah non vides idolum carneum\nTua tenentem sceptra? IV. O mala plusque Lemnia.\nAb omni adoratur populo. NE. O stulte popule,\nUt ad speciem semper es intentus exteram.\nEn tibi quem contemnebas. IV. Et diademate\nEst ornatus triplici. NE. Iure. Namque Aphricae\nAsiae et Europae regnum tenet. Accede nunc.\nVellet tibi barbam pulchre. IV. In arctum cogimur.\nSed accedamus propius, ut quid praedicet\nAuscultemus. PA. Libros expande Porphyri,\nUt adsit maior dicendis auctoritas.\nQuaecumque enim dixeris, ex sacris ea libris\nProfecta putabunt homines. PO. Ut pulchre sapis.\nAudite omnes populi, dateque silentium.\nIV. Ausculta Nestor. NE. Ambas aures arrigo.\nPOR. Ut cognoscatis quid sibi haec mysteria\nVelint, iure ne fiant aut iniuria\nNe quis forte imperitus rerum aliter putet\nDe sede Apostolica quam conveniat, et in\nHaereticam forte pravitatem corruat,\nAtque putre membrum scindatur ab Ecclesia.\nQuare omnes ad ea quae dicam animum advortite.\nChristus Iesus Dominus noster, summam Petro\nPotestatem solvendi atque ligandi dedit,\nUt et ligata in terris in caelis quoque\nEssent ligata, solutorum eadem est ratio. Iam\nRomanam primus rexit ille Ecclesiam, et\nPotestatem illam a cunctis orbis partibus\nRomam transtulit, ut esset illa perpetim\nCunctarum Ecclesiarum et rectrix et caput.","prev":{"citation":"Tragoedia nova Pammachius 3.4","label":"ACTUS TERTIUS., Pammachius, Porphyrius, Parrhesia.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/3.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/3.4"},"next":{"citation":"Tragoedia nova Pammachius 3.5.45-92","label":"ACTUS TERTIUS., Porphyrius, Pammachius, Iuliaanus, Nestor, Parrhesia., lines 3.5.45-3.5.92","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/3.5.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/3.5.45"},"credit":{"text":"Thomas Naogeorg, Tragoedia nova Pammachius. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/naogeorguspammachius.xml","quality":"ocr"}}