{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Tragoedia nova Pammachius 3.5.334-382","citation":"Thomas Naogeorg, Tragoedia nova Pammachius 3.5.334-382","ref":"3.5.334","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/3.5.334","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/3.5.334","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/3.5.334.md","author":{"name":"Thomas Naogeorg","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg"},"work":{"title":"Tragoedia nova Pammachius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius","urn":null},"verse":true,"words":281,"text":"Quapropter Pontificis Romani dogmata,\nMosaicis tabulis longe praeferenda sunt.\nQuid enim sunt Moses et Prophetae et Apostoli\nNi Christi illos probaverit vicarius?\nSecreta quoque debet fieri confessio.\nContritioque prius deinde satisfactio.\nPraecipua in peccatis Alexipharmaca.\nQuibus peccata indubie cedunt maxima.\nPAR. … POR. Hem Christum nominas?\nCave inquam, ut Christum mulier post hac nomines.\nQuid ego tibi multa dicam? Si verbum amplius.\nHoc tamen observan dum in quibus dam casibus,\nQuod non cuiusuis valeat absolutio,\nNisi Episcopalis consulatur dignitas,\nEt … ipsus petatur clavium.\nPraeterea, Si quis instigante Diabolo\nInterdiu noctuve malis operam artibus,\nFurtis, rapinis, et scortationibus\nDederit, is mox quantum potest Ecclesias\nAdeat, et aquae aliquot sacratae guttulis\nSe lustret, vel salis adiurati aliquid voret,\nQuod est reme dium adversus peccata efficax.\nEt Diabolo venenum praesentissimum.\nSic minima opera peccata possunt dilui.\nPostremo. Si quis in omni vita, sceleribus\nIta studuit, ut omnes numeros impleverit,\nIamque vocat mors, et anima timet periculum,\nHaud quaquam se adflictet nec desperet miser,\nNam est via, qua etiam damnatis possit consuli, et\nAnima ex ipsis trahi inferorum faucibus.\nIn primis Pontificis diploma redimat, et\nPotestatem experiatur summam clavium.\nDein Monachorum (quos creabo) gratiam\nEmat, ut pro peccatis permutent bona opera,\nIlli eius suscipiant peccata scilicet,\nEt contra eum bonis exornent operibus.\nNeque dubium est, quin talis permutatio,\nApud supremum rata habeatur iudicem.\nNeque Monachis, etiam ex peccatis maximis\nQuidque formidandum est discriminis. Nihil\nSatanae cum illis propter vestem est negotii.\nConducatur Missarum magna copia,\nPsalteriorum quoque vis comitetur animam.\nMoriens etiam ad arcendos poterit Daemones,\nCinere multo et aquis conspergi lustralibus,\nAtque dein Franciscana veste contegi,\n(Quam paulo post qua forma sit videbitis)\nEt longa efferri pompa. Quin et funebres\nMulto sint ante constitutae naeniae.","prev":{"citation":"Tragoedia nova Pammachius 3.5.285-333","label":"ACTUS TERTIUS., Porphyrius, Pammachius, Iuliaanus, Nestor, Parrhesia., lines 3.5.285-3.5.333","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/3.5.285","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/3.5.285"},"next":{"citation":"Tragoedia nova Pammachius 3.5.383-428","label":"ACTUS TERTIUS., Porphyrius, Pammachius, Iuliaanus, Nestor, Parrhesia., lines 3.5.383-3.5.428","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/3.5.383","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/3.5.383"},"credit":{"text":"Thomas Naogeorg, Tragoedia nova Pammachius. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/naogeorguspammachius.xml","quality":"ocr"}}