{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Tragoedia nova Pammachius 3.5.563-607","citation":"Thomas Naogeorg, Tragoedia nova Pammachius 3.5.563-607","ref":"3.5.563","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/3.5.563","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/3.5.563","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/3.5.563.md","author":{"name":"Thomas Naogeorg","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg"},"work":{"title":"Tragoedia nova Pammachius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius","urn":null},"verse":true,"words":282,"text":"Melius deinceps sapiet, morem in omnibus\nGerendo Episcopis, Romano maxime.\nNec temere umque posthac Camarinam moverit.\nQuin iam paratus est facere quae iusseris\nOmnia, quod an alius aliquis tibi fecerit\nNondum constat. Potest enim institui novus,\nQui pro beneficiis te affligat maxime.\nPA. Huc Porphyri. Faciunda puto quae postulat.\nTamen sub illis (quas scis) conditionibus.\nEas illi propone singulas, Dein\nAdactus iureiurando, se perpetim\nMeas observaturum leges spondeat.\nPO. Audi Caesar. Sanctissimus in Christo pater\nEx multis causis supplices tuas preces\nDignatur exaudire, quamvis quid aliud\nTua effrenis meruisset contumacia.\nPosset enim ex lapidibus his creare Caesares,\nEt ab oriente in occidentem, a meridie\nIn aquilo nem imperii locum pervertere.\nTu tamen ut sentias, quam dignus sit Dei\nVicarius in terris, et misericordia\nDeum aemuletur, dat veniam erratis tuis.\nRevocatque ex inferis, si conditionibus\n(Quas audies) ad parendum animum induxeris\nNE. Propone, parebit procul dubio, Nisi\nCaesar aliud vis? IV. Nequaque. Parebitur.\nPO. Quod peccasti, aliter Caesar dimitti nequit,\nNisi te hic pronum super terram prostraveris,\nQuo te plane humiliatum pater intelligat.\nNE. En principium, ut dixi tibi. IV. Quid faciam aliud\nIn arctum compulsus? Detrectare nequeo.\nPA. Super Aspidem Basiliscumque ambulabis, et\nConculcabis Leo nem et Draconem. IV. Haud tibi\nHunc tribuo honorem, sed Petro. PA. Et mihi et Petro\nPAR. Vah homines impii, summum mundi caput\nPedibus conculcant. Te Deus piaculum\nExterminet, ut illudis hominibus et Deo.\nPA. Eice mox mulierem multatam pessime,\nOs collinito stercore, vel si mavis luto.\nPAR. Quin mittis me pessime, tuasque res agis?\nHeu etiam verberat, et faciem pingit luto.\nHem proditor, nebulo, sycophanta, carnifex.\nPO. Abi in malam rem haeretica Viclevitica.\nPAR. Olim sceleste mihi poenas dabis, nisi\nOmnis prorsus periit iustitia apud Deum.","prev":{"citation":"Tragoedia nova Pammachius 3.5.516-562","label":"ACTUS TERTIUS., Porphyrius, Pammachius, Iuliaanus, Nestor, Parrhesia., lines 3.5.516-3.5.562","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/3.5.516","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/3.5.516"},"next":{"citation":"Tragoedia nova Pammachius 3.5.608-648","label":"ACTUS TERTIUS., Porphyrius, Pammachius, Iuliaanus, Nestor, Parrhesia., lines 3.5.608-3.5.648","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/3.5.608","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/3.5.608"},"credit":{"text":"Thomas Naogeorg, Tragoedia nova Pammachius. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/naogeorguspammachius.xml","quality":"ocr"}}