{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Tragoedia nova Pammachius 4.2.47-87","citation":"Thomas Naogeorg, Tragoedia nova Pammachius 4.2.47-87","ref":"4.2.47","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/4.2.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/4.2.47","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/4.2.47.md","author":{"name":"Thomas Naogeorg","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg"},"work":{"title":"Tragoedia nova Pammachius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius","urn":null},"verse":true,"words":276,"text":"Tolle hoc et appone aliud. Haec vidua est domus\nQuae vestrarum precum esse volebat particeps.\nOpima suppellex est. Vorate singula,\nNec tectis his nec fundamentis parcite.\nDRO. Hem vix posita in mensam sunt correpta omnia\nNon sine vulneribus. SA. Tales convivas volo.\nDa missum alium. Cur patera non obambulat?\nCur ita taciti? DRO. Quasi pleno possint gutture.\nNec alium alius vorando certet vincere.\nSA. Haec farcimina sunt, magnis confecta artibus\nMiserorum hominum e medullis atque sanguine.\nDRO. Diripiunt ultro et plenis buccis devorant.\nSA. Super haec unus quisque calicem plenum bibat.\nPerfortiter hercule. Sequimini omnes. Iam Dromo\nQuintum actum profer. DRO. En habes. SA. Qui negligens\nFuit hactenus (convivae) istoc decet ultimo\nEdulio saturetur. Cras dabo lautissima.\nHic mercatoris est sacculus, aere gravidus.\nApponite manus. DRO. Haud sine pugnis ferculum.\nLapitharum isti sunt mores. SA. Quin fustibus\nRem agitis aut sudibus? Isthaec sunt puerilia.\nSic facite reverendi patres. Heus o bone\nTu nobis exemplum instauras Philoxeni?\nRecte, ita vivam, solus corripuit. DRO. Ego hercule\nMalo esurire, quam hoc saginari modo.\nSA. Recte, nihil relinquitis. Bellaria\nAppone Dromo. Haec sunt bellaria plusque Attica.\nOmnis generis delicta sunt mortalium, ex\nQuibus sibi quisque sumat quantum collibet.\nProsunt omnia, mirificeque palatum iuvant.\nNullum tam leve peccatum est, quod non commodum\nVestrae adferat culinae. Agite ergo strenue.\nSua uni cuique sit commissa portio.\nDRO. Nequaque illis Melissa opus est. Nam ceteris\n(Ut video) omissis hoc unum summe student.\nSA. Scis quid tibi sit faciundum Dromo? DRO. Si dixeris\nSciam. SA. Interim dum nos epulamur, hoc tibi\nCurae sit. Omnes percurrito provincias,\nOdorator caute an sint tranquilla omnia.\nNe quid bibentibus nobis et ebriis\nMali oriatur. Si quid fuerit, mox nuntia.","prev":{"citation":"Tragoedia nova Pammachius 4.2.1-46","label":"Actus Quartus, Satanas, Dromo., lines 4.2.1-4.2.46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/4.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/4.2.1"},"next":{"citation":"Tragoedia nova Pammachius 4.2.88-102","label":"Actus Quartus, Satanas, Dromo., lines 4.2.88-4.2.102","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/4.2.88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/4.2.88"},"credit":{"text":"Thomas Naogeorg, Tragoedia nova Pammachius. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/naogeorguspammachius.xml","quality":"ocr"}}