{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Tragoedia nova Pammachius 4.3.1-45","citation":"Thomas Naogeorg, Tragoedia nova Pammachius 4.3.1-45","ref":"4.3.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/4.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/4.3.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/4.3.1.md","author":{"name":"Thomas Naogeorg","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg"},"work":{"title":"Tragoedia nova Pammachius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius","urn":null},"verse":true,"words":279,"text":"Nullus ne vobis angelorum rettulit\nQuid agatur in terris? PAU. Nullus. Sed quesumus\nMagister, ut communices apostolis.\nCH. Mira est rerum facies. PE. Hem. CH. Satanas imperat\nLonge lateque, et ad nutum eius omnia\nVersa atque reversa sunt. PE. Heu. CH. Ille ecclesias\nDisiecit omnes, aut corrupit haeresi.\nVix septem in orbe sunt relicta milia,\nQui Romanae non acceperunt bestiae\nCharacterem, qui non credunt mendaciis,\nNec primis Satanae cesserunt furoribus.\nPAU. O miseros mortales, CH. In summa. Res ita\nUt dudum dixi prosperantur impiis.\nOptimus habetur, qui agere novit pessime.\nLaudantur nova repperientes idola, qui\nCultum offendit novum, sanctorum catalogo\nAsscribitur. Sed veritas huc advenit,\nAliquid opinor apportans novi. PE. Satis\nSunt haec quae dixti, etiam si aliud nihil adferat.\nCH. Hem surge Veritas. Quid vis? quid postulas?\nVE. Domine Iesu Christe, potestas tibi maxima\nCaelestium rerum est data et terrestrium.\nCur non res humanas et me miserrimam\nEt exulem aspicis? Dominantur impii.\nSatanas ubique regnat. Res sunt tam malae,\nUt peiores esse nequeant. Nosti omnia\nEt connives. Quousque tandem isthaec rogo?\nCH. Quid fles? VE. Iussisti me terris ex cedere,\nEt consueta humana relinquere commercia,\nUt Satanae regnandi locus esset amplior\nObedivi, excessi, liqui charam domum,\nQuam mihi in hominum solam pararas cordibus.\nIn usta iam diu degi solitudine.\nInterea tamen (amore tactus intimo\nPrioris domicilii) volens cognoscere,\nAn bene merita usquam quaererer a mortalibus,\nAncillam in terras visum iussi pergere.\nQuae rettulit, neque tui neque mei …\nHaberi usquam. Adeo Satanas vertit omnia.\nPervenit Romam, an illic cura esset tui,\nSed ecce Pammachius vastavit omnia.\nMendacia illic, luxus, et superoia,\nInauditaque scelera regnant. Homines tamen\nSana (ut res loquitur) prorsus mente perdita,\nPammachium adorant, de illius calice bibunt.","prev":{"citation":"Tragoedia nova Pammachius 4.2.88-102","label":"Actus Quartus, Satanas, Dromo., lines 4.2.88-4.2.102","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/4.2.88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/4.2.88"},"next":{"citation":"Tragoedia nova Pammachius 4.3.46-88","label":"Actus Quartus, Christus, Paulus, Petrus, Veritas,, lines 4.3.46-4.3.88","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/4.3.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/4.3.46"},"credit":{"text":"Thomas Naogeorg, Tragoedia nova Pammachius. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/naogeorguspammachius.xml","quality":"ocr"}}