{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Tragoedia nova Pammachius 4.5.1-47","citation":"Thomas Naogeorg, Tragoedia nova Pammachius 4.5.1-47","ref":"4.5.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/4.5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/4.5.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/4.5.1.md","author":{"name":"Thomas Naogeorg","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg"},"work":{"title":"Tragoedia nova Pammachius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius","urn":null},"verse":true,"words":284,"text":"Accumbite. Audistis quae nos premant mala,\nQui hostes, quae dogmata, quaeve conspiratio\nIn nos consurgat a quibusdam perfidis.\nUt timeam non pro me modo, sed pro vobis magis,\nPro me quidem, quod Christi surgit gloria,\nQuam ego una vobiscum prope dudum exstinxeram.\nQuamvis nec ex vestra re sit eam crescere.\nPro vobis vero, et vestris pro crumenulis,\nQuod commeatui vestro hinc periculum\nHaud vulgare venit. Quin et vectigalibus\nMagna per haec dogmata vestris lis intenditur,\nUt res vestrae ad Saguntinam spectent famem.\nScitis enim, ex missis et ex ceremoniis,\nEx relliquiis, et ex Divorum cultibus,\nEx operibus bonis, et ex ieiuniis,\nEx naeniis animarum, ex indulgentiis,\nEt ex confessione, ex paenitentia,\nProventus esse vestros. Quare si omnia\nTurbarint hostes, et homines averterint,\nNe vestro sint intenti posthac quaestui,\nUnde ego vos odosos pascam? Aut unde vos\nEquos, scorta, canes alere poteritis? Aut quibus\nRegales instruetis pompas? Ne igitur huc\nVeniatur, omni cur andum est industria.\nUnus quisque suam iam dicat sententiam.\nQua re, rebus tam afflictis succurri queat.\nDic Pammachi. PA. Adversus cos, Princeps, Caesarem\nArmabo terrarumque reges omnium,\nQui nobis sunt iurati, qui sunt filii\nSemper dilecti, qui colunt nos hactenus.\nEpiscopis, et cunctis qui potentiam\nVel unius muscae obtinent, praecepero\nUt ante quidem caelesti tactos fulmine\nExterminent, perdant, occidant, strangulent,\nSine iudicio, sine lege, absque misericordia,\nOmnes qui adversum me haec docuerint dogmata.\nSA. Recte. Dic Porphyri. PO. Studiorum censeo\nMagnis promissis adduci collegia, ut\nEtiam suis haec dogmata damnent calculis.\nUnde facile toti orbi innotescet, perdite\nIllos omnes errare qui susceperint,\nEt merito ex humano eici consortio,\nEt aeternis iure plectendos ignibus.\nDeinde libri tam perversorum dogmatum,\nSacris urantur exsecrationibus.\nPecus suillum grunniat, latrent canes,\nObrudant onagri, in caelum mugiant boves.","prev":{"citation":"Tragoedia nova Pammachius 4.4.83-90","label":"Actus Quartus, Dromo, Satanas, Pammachius, Porphyrius., lines 4.4.83-4.4.90","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/4.4.83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/4.4.83"},"next":{"citation":"Tragoedia nova Pammachius 4.5.48-93","label":"Actus Quartus, Satanas, Pammachius, Porphyrius Planus, Stasiades, Chremius., lines 4.5.48-4.5.93","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/4.5.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/4.5.48"},"credit":{"text":"Thomas Naogeorg, Tragoedia nova Pammachius. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/naogeorguspammachius.xml","quality":"ocr"}}