{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dissertatio de ebrietate 30","citation":"Thomas Trotter, Dissertatio de ebrietate 30","ref":"30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-trotter/dissertatio-de-ebrietate/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-trotter/dissertatio-de-ebrietate/30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-trotter/dissertatio-de-ebrietate/30.md","author":{"name":"Thomas Trotter","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-trotter"},"work":{"title":"Dissertatio de ebrietate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-trotter/dissertatio-de-ebrietate","urn":null},"verse":false,"words":175,"text":"–An podagra semper morbus haereditarius est, necne, non est hujus operis scrutare, vel tantam componere litem; tamen hisce diebus medici bene cognoscunt, quantum valent consuetudines ebrietatis ad hoc malum excitandum. Praeter limites quoque hujus dissertationis esset, indagare quibus modis sp. vini tantum in corpore humano pollet: Sed nemo inficias ibit, quin quodcunque corpus debilitat, vel mobilitatem systematis nervosi auget, podagricis nocere; hinc in omni aevo arthritis recte dicta fuit filia Veneris et Bacchi. Schirri viscerum. – Alcohol solidum animale constringit, et partes fluidas coagulat; unde fibras musculares, tunicas ventriculi et intestinorum indurat, et folliculos mucosos contrahit et obstruit. Induratione igitur propagata, per ductum communem, pancreaticum, &c. ad hepar, et alia viscera, cito in schirrum et cancrem transit. Sed interdum sine ulla contractione vel induratione ductuum, vitia lienis et jecoris inveniuntur; et quo modo sp. vini talem vim in corpore humano exerit, fatemur nos prorsus ignari2. Icterus. –Schirroso hepate, porisque bilariis compressis, vel libero egressu fellis impedito, contractione ductuum, bilis iterum in sanguinem vasis absorbentibus refertur, et exinde flavedo cutis et oculorum, alvus tarda, faeces albae fiunt.","prev":{"citation":"Dissertatio de ebrietate 29","label":"CAUSA PROXIMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-trotter/dissertatio-de-ebrietate/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-trotter/dissertatio-de-ebrietate/29"},"next":{"citation":"Dissertatio de ebrietate 31","label":"CAUSA PROXIMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-trotter/dissertatio-de-ebrietate/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-trotter/dissertatio-de-ebrietate/31"},"credit":{"text":"Thomas Trotter, Dissertatio de ebrietate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dissertatio_de_ebrietate","quality":"ocr"}}