{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cerebri anatome 174","citation":"Thomas Willis, Cerebri anatome 174","ref":"174","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/174","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/174","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/174.md","author":{"name":"Thomas Willis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis"},"work":{"title":"Cerebri anatome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome","urn":null},"verse":false,"words":268,"text":"extremitas ejus anterior ante moleculas priores, Nates dictas, aperitur. A media hac cavitate, seu specu angusto, ductus ad infundibulum rectà pergit. De partium harum situ, earumque ad invicem & ab aliis dependentiâ, & usu, apud Anatomicos valdè controvertitur: De quibus hoc imprimis annotetur, prout suprà innuimus, quòd hae quatuor protuberantiae in quibusdam brutis animalibus, utì in ove, vitulo, caprâ, & similibus, longè majores sunt quàm in homine; etiam in Capite sano, sicco & vetusto conspectiores sunt, eorúmque processus, commissurae, & habitudines facilius adverti queant, quàm Cerebro adolescentiore, humido, aut aliàs invaletudinario. Profectò horum usus (nisi me fallit conjectura) longè nobilior videtur, quàm ut viliora ista Natium & Testium nomina mereantur. Cui tamen muneri hae partes designantur. neque veteres Anatomici tradiderunt, nec facile erit rationis ope pro certo augurari. Praedictas verò prominentias pro Cerebri & Cerebelli Cruribus, utriusque binis, ad invicem reflexis, adeoque in medullam oblongatam coalescentibus, haud sumi debere, priùs ostendimus: Nam licèt ex hoc supposito, pro functionis animalis oeconomia hypothesis valdè concinna fingi poterit nempe statuendo, quòd hujusmodi bina hinc indè crura, totidem essent distinctae commeatûs viae, per quas spiritus animales, propter motus obeundos, è Cerebro & Cerebello in medullam oblongatam influunt; & exinde retrò ab hac in ista, pro sensionum actibus edendis, resiliunt: Attamen ex nostra dissecandi methodo planè constat, quòd Cerebrum minimè juxta hunc locum, at longè superiùs, medullae oblongatae affigitur; ità quidem, ut prominentiae anteriores non nisi mediatè tantùm, sc. per corpora striata, aliamque Caudicis medullaris portionem, influentiam ullam à Cerebro suscipiant, aut dependentiam ab illo habeant. Ad haec, si protuberantiae, Nates dictae, essent Cerebri Crura, cur eadem in homine, Cerebrum maximum nacto, minima, aut saltem minora quàm in plerisque aliis animalibus, existerent?","prev":{"citation":"Cerebri anatome 173","label":"CAPUT XIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/173","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/173"},"next":{"citation":"Cerebri anatome 176","label":"CAPUT XIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/176","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/176"},"credit":{"text":"Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome","quality":"ocr"}}