{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Fabulae incertae 148-192","citation":"Tragici incerti, Fabulae incertae 148-192","ref":"148","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tragici-incerti/fabulae-incertae/148","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tragici-incerti/fabulae-incertae/148","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tragici-incerti/fabulae-incertae/148.md","author":{"name":"Tragici incerti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tragici-incerti"},"work":{"title":"Fabulae incertae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tragici-incerti/fabulae-incertae","urn":null},"verse":true,"words":279,"text":"Religentem esse <ted> oportet, religiosus ne fuas.\nuis, quae summas frangit infirmatque opes.\nSi quis me uideat, dicat \"ni mirum hicin illest,\nIlle talis, <ille> uir tantis opibus praepotens?\nVbi nunc secundis rebus adiutrix ..?\"\nLitus atque aer, et solitudo mera\nferrum aes argentum aurum penitus abditum\nPrius undis flamma\nAnimum aduorte ac dicto pare!\nPraeter rogitatum si hisces\nPereant amici, dum inimici una intercidant!\nQuam magis aerumna urget, tam magis ad male faciendum uiget.\nQui esse uolt quod uolt, ei ita dat se res, ut operam dabit.\nMiseri sunt qui uxores ducunt. - At tu duxisti alteram.\nQua pontus Helles, supera Tmolum ad Tauricos\nFinis frugifera et ecferta arua Asiae tenet.\npostquam pater\nAdpropinquat iamque paene ut comprehendatur parat,\nPuerum interea optruncat membraque articulatim diuidit,\nPerque agros passim dispergit corpus: id ea gratia,\nVt, dum nati dissupatos artus captaret parens,\nIpsa interea effugeret, illum ut maeror tardaret sequi,\nSibi salutem ut familiari pareret parricidio.\nNon commemoro quod draconis saeui sopiui impetum,\nNon quod domui uim taurorum et segetis armatae manus.\nconiugem\nIllum, Amor quem dederat, qui plus pollet potiorque est patre.\nQua causa accusem hunc?\nNam si ueretur, quid eum accuses, qui est probus?\nSin inuerecundum animi ingenium possidet,\nQuid autem eum accuses qui id parui auditum aestimet?\nNunc ego te ab summo iam detexam exordio.\nAxena Ponti per freta Colchos denique delatus adhaesi.\nOre beato lumine uolitans, qui per caelum candidus equitas!\no domus antiqua, heu quam dispari\nDominare domino!\nCum te expetebam omnes florentissimo\nRegno, reliqui: nunc desertum ab omnibus\nSumma periclo sola ut restituam paro.\nRefugere oculi; corpus macie extabuit;\nLacrimae peredere umore exanguis genas;\nSitum inter oris barba pedore horrida atque\nIntonsa infuscat pectus inluuie scabrum.","prev":{"citation":"Fabulae incertae 99-147","label":"Lines 99-147","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tragici-incerti/fabulae-incertae/99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tragici-incerti/fabulae-incertae/99"},"next":{"citation":"Fabulae incertae 193-246","label":"Lines 193-246","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tragici-incerti/fabulae-incertae/193","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tragici-incerti/fabulae-incertae/193"},"credit":{"text":"Tragici incerti, Fabulae incertae. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/TRAG_INC%7Ciifa%7C001","quality":"proofread"}}