{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Fabulae incertae 193-246","citation":"Tragici incerti, Fabulae incertae 193-246","ref":"193","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tragici-incerti/fabulae-incertae/193","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tragici-incerti/fabulae-incertae/193","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tragici-incerti/fabulae-incertae/193.md","author":{"name":"Tragici incerti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tragici-incerti"},"work":{"title":"Fabulae incertae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tragici-incerti/fabulae-incertae","urn":null},"verse":true,"words":281,"text":"Meministin te spondere mihi gnatam tuam?\nQuam cara sint quae post carendo intellegunt,\nQuamque attinendi magni dominatus sient.\nRapiunt per undas currus suspensos equi\nSiue ista uirtus seu latrocinium <fuit>,\nHorrenda miseranda ista siue est calamitas,\nQuod expulisti saucios patrio lare\nEam, quam nihil accusas, damnas: bene quam meritam esse autumas,\nMale merere. id quod scis prodest nihil, id quod nescis obest?\nMors misera non est, aditus ad mortem est miser.\nHoc metuere, alterum in metu non ponere?\numbris occuluntur parietum.\nNihil horum similest apud Lacaenas uirgines,\nQuibus magis palaestra Eurota sol puluis labor\nMilitia studio est quam fertilitas barbara.\nVt multus e uisceribus sanguis exeat.\nVos enim iuuenes animum geritis muliebrem, illa uirgo uiri.\ntantum gaudium oboriri ex tumultu maximo!\nCur fugit fratrem? scit ipse\nuase argenteis\npalmis crinibus\nTecti fractis\nPater inquam, hospites, <pater> me lumine orbauit, pater.\nSed iam se caelo cedens Aurora obstinet\nSuum patrem.\nLiber, qui augusta haec loca Cithaeronis colis\nRapite agite ruite celeripedes!\nIouis sacratum ius iurandum sagmine\ninfulatas hostias\nNon lana, sed uelatas frondenti coma\n<Atos> in cornuatam taurum umbram iacit.\nDiem hunc decorare festum festiuissime\nferme aderant aequore in alto\nRatibus repentibus ..\nprolubium est petere amicitiam et fidem.\nAeterna templa caeli\nOmnes homines ad suum quaestum callent nec fastidiunt.\ngradus eliminat.\nPro Iuppiter!\nMehe\nage propera, macte, nitier!\nFremor oritur.\nnil me increpitando commoues.\n[Inque manum suremit hastam.]\n<Puerum> surempsit.\nAgilis sonipes rapitur celeri sonitu trepidans.\nAmicos ad hanc rem, ut soles, aduocato.\nHorridi transeunt ad pedes ex equis.\nStruunt sorores Atticae dirum nefas.\nDiui potentes, ferte lassatis opem!\nMicant nitore tecta sublimi aurea.\nDeos penates, qui parentes Thestii\nDum taeniam, qui uolnus uinciret, petit\nnilne te\nHorum fortunae, nil commiserescit meae?","prev":{"citation":"Fabulae incertae 148-192","label":"Lines 148-192","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tragici-incerti/fabulae-incertae/148","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tragici-incerti/fabulae-incertae/148"},"next":{"citation":"Fabulae incertae 247-260a","label":"Lines 247-260a","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tragici-incerti/fabulae-incertae/247","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tragici-incerti/fabulae-incertae/247"},"credit":{"text":"Tragici incerti, Fabulae incertae. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/TRAG_INC%7Ciifa%7C001","quality":"proofread"}}