{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De disciplinis mathematicis oratio 17","citation":"Tycho Brahe, De disciplinis mathematicis oratio 17","ref":"17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-disciplinis-mathematicis-oratio/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-disciplinis-mathematicis-oratio/17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-disciplinis-mathematicis-oratio/17.md","author":{"name":"Tycho Brahe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe"},"work":{"title":"De disciplinis mathematicis oratio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-disciplinis-mathematicis-oratio","urn":null},"verse":false,"words":313,"text":"Et quamvis Deus immediatè omnia agere potuisset, lucem praebere sine Sole, terram hunectare sine pluvijs, nos alere sine cibo & potu, custodire à frigore sine indumentis; Tamen ejus imperscrutabili sapientiae ita placuit, ut haec, & omnia alia, quae in mundo oro operatur, mediatè à se procedant. Imò mysterium redemptionis humani generis, cùm ab ipsius omnipotentia immediate absolvi potuisset: Tamen non sine medio, filio videlicet unigenito, sibi coaeterno, humanam naturam, miraculo om hominum captum excedente, assumpturo, nosque per sui ipsius victimam redempturo, perfici voluit. Cum igitur Deus omnia ferè mediatè agat, non quod immediatè agere non possit, sed nolit; quid quaeso impietatis erit, asserere ipsum hunc inferiorem mundum per superiorem regere & gubernare? ita tamen ut causae secundae à prima, cùm libitum fuerit, facilè everti possint. Apparet igitur, quàm iniquè ordinationi & providentiae divinae contradicant, qui astrorum nullam esse asserunt in haec inferiora influentiam. Nec minus in manifestam experientiam peccant, cui contradicere non est hominis sani judicij. Quis non animadvertit, diversitatem qualitatum in quatuor anni temporibus ex Solis accessu & recessu, ac ordinario per Zodiaci dodecatemoria transitu provenire? Sic videmus crescente Luna, omnia quae ejus naturae analoga sunt, ut cerebrum in animantibus, medullas ossium & arborum, cancrorum & concharum carnes, multaque alia unà crescere; ipsa verò decrescente, haec eadem imminui. Imò & vastissimi illius Oceani fluxus, atque reluxus motui Lunari, quasi per catenam, alligatus est; ut statim oriente Luna, incipiat mare fluere, donec ipsa medium coeli cardinem attigerit; quo tempore idipsum in occasum usque Lunae refluit; eandemque vicissitudinem Luna per inferius Hemisphaerium transeunte, servat. Haec tamen omnia fortius & efficacius expediuntur cùm Luna Soli in Novilunio conjungitur, aut eidem in Plenilunio è diametro opponitur: circa medias verò quadraturas debilius & lentius, ut non sit dubium, ab utroque motu Lunae, tam universali, quàm proprio, pendere dere admirandam totius Oceani exaestuationem. Haec & his similia etiam Artis imperiti norunt. Sed & nautae atque ortus & occasus crebra experien icolae certarum fixa tia notarunt: Unde anniversarias tempestates videre & praecavere possunt.","prev":{"citation":"De disciplinis mathematicis oratio 16","label":"IONIS BR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-disciplinis-mathematicis-oratio/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-disciplinis-mathematicis-oratio/16"},"next":{"citation":"De disciplinis mathematicis oratio 18","label":"IONIS BR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-disciplinis-mathematicis-oratio/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-disciplinis-mathematicis-oratio/18"},"credit":{"text":"Tycho Brahe, De disciplinis mathematicis oratio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_disciplinis_mathematicis_oratio_(Brahe)","quality":"ocr"}}