{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De disciplinis mathematicis oratio 2","citation":"Tycho Brahe, De disciplinis mathematicis oratio 2","ref":"2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-disciplinis-mathematicis-oratio/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-disciplinis-mathematicis-oratio/2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-disciplinis-mathematicis-oratio/2.md","author":{"name":"Tycho Brahe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe"},"work":{"title":"De disciplinis mathematicis oratio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-disciplinis-mathematicis-oratio","urn":null},"verse":false,"words":230,"text":"Complures enim stellas sanctè augusteque venerati sunt, & contra vaticinia Prophetarum manifestißima felicitatem suis Regibus promiserunt: quos inter Chaldaici Siderum contemplatores duxêre familiam. Sed horum opinio cum sit falsißima, inque prodigiosae admodum scopulos absurditatis impingat: iam pridem quoque è pomarijs Ecclesiae relegata vanitate extabuit. Nec est obscurum, quàm graviter & severè insignis ille Prophetarum ocellus Esaias in homines hosce nimium superstitiosos sit invectus. Similiter turpißimum hunc abusum taxavit Princeps & Antesignanus Prophetarum Moises: luculenter eundem ab usu vero sequestrans & sejungens. è diverso multi reperti sunt, & adhuc reperiuntur non pauci: qui non leviter in defectu peccant & hallucinantur, hujusque Artis amatores pariter & cultores levitatis reos agunt & impietatis: argumentis moti vel non dextrè intellectis, vel etiam minimè hanc artem ferientibus Proinde tutius est mediam secare viam: quam monstravit in praesenti ratione Phoenix Astronomorum TICHOBRAHENS ex omnibus, quos Sol unquam inde à mundi exordio conspexit, usque ad suam aetatem nobilißimus. Ab omni enim incertitudine & falsitate vindicatum est, hujus ab universitatis Parente Deo usibus generis humani & commoditatibus Sidera destinata esse & consecrata: non quidem quasi principatum quendam in homines, vel dominium sibi vendicare debeant vel poßint, ut versus ille notißimus innuit: Astra regunt homines, sed regit Astra Deus. Quid enim? an non hac ratione nobilitas Animae vel infra stellarum sortem & conditionem deprimenda periclitaretur? an non etiam rebus in physivis & moralibus soluta voluntas exspiraret & arbitrium liberrimum? Quapropter hujus versus sententia, nisi limitetur acutè satis & argutè, virtutibus Astrorum nimium tribuit & aßignat.","prev":{"citation":"De disciplinis mathematicis oratio 1","label":"1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-disciplinis-mathematicis-oratio/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-disciplinis-mathematicis-oratio/1"},"next":{"citation":"De disciplinis mathematicis oratio 3","label":"3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-disciplinis-mathematicis-oratio/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-disciplinis-mathematicis-oratio/3"},"credit":{"text":"Tycho Brahe, De disciplinis mathematicis oratio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_disciplinis_mathematicis_oratio_(Brahe)","quality":"ocr"}}