{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De disciplinis mathematicis oratio 8","citation":"Tycho Brahe, De disciplinis mathematicis oratio 8","ref":"8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-disciplinis-mathematicis-oratio/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-disciplinis-mathematicis-oratio/8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-disciplinis-mathematicis-oratio/8.md","author":{"name":"Tycho Brahe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe"},"work":{"title":"De disciplinis mathematicis oratio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-disciplinis-mathematicis-oratio","urn":null},"verse":false,"words":335,"text":"Ab Arithmeticam verò id beneficij obtinet, ut illam Hypotheses per Geometriam inventas & constitutas excipiat, easque in partes dispertiens, totum Aethera in numeros, quibus quovis tempore siderum cursus praefinire liceat, resolvat. vis autem Astronomia ex his duabus hac ratione in artem certam constituta sit: Tamen illa non solùm has, sed & alias in toto hoc genere exsuperat Artes, & velut principem locum obtinet. Nam & antiquitate & nobilitate ac conitionis sublit nitate prae reliquis omnibus maximam sibi vendicat laudem. Ut enim de Astronomiae vetustissimâ ori- Astronomiae antisine primùm dicamus, quid Adami filijs antiquius? Ex quibus quitas & Seth siderum cognitionem invenisse, & posteris tradidisse à propagatio Josepho antiquitatum Judaicarum fidelissimo scriptore asse Lib. I. c. 3. ritur: eumque totam aetatem observandis & perscrutandis siderum motibus impendisse, & tandem binas exstruxisse colui s, quibus inventa sua, ne unquam è mortalium memoria perirent, insculpserat. At quia memorabilis est iste locus, us ipsum Josephum de antiquissima Astronomiae origine nos commonefacientem: sic igitur scribit Josephus lib. 1 Ex hujus Adami liberis, Seth educatus, ubi eo aetatis venit, ut jam, quod rectum esset, discernere valeret, virtutis studiis se totum dedidit, & cum ipse vir optimus evasisset, etiam nepotes sui similes post se reliquit. Qui, quoniam erant omnes bona indole praediti & patriam absque seditione incolebant, in perpetua felicitate vitam exegerunt, & sideralem scientiam ac coelestium rerum cognitionem excogitaverunt Ne autem inventa sua ex hominum notitia dilaberentur (cum Adamus universalem rerum interitum fore praedixisset, unum incendio, diluvio alterum) excitarunt duas columnas, alteram latericiam, alteram lapideam, & utrique sua inventa inscripserunt: ut si latericiam diluvio deleri contingeret; lapidea superstes, hominibus discendi copiam faceret, &, quae inscripta continebat, spectanam exhiberet. Haec Josephus. A primis verò his Adami filijs, sijs, ad eorum successores, & tandem ad Patriarchas descendisse astrorum scientiam credibile est: Adeò ut idem rerum Judaicarum scriptor non dubitet subjungere, Abrahamum Patriarcham ex ijs, quae videbat circa Solem, Lunam & reliqua Sidera apparere, primum vicinos homines docuisse, unum esse Deum rerum universitatis conditorem, & conservatorem, cujus voluntati omnia in rerum natura obsecundent: Et propterea huic soli honorem & gratias ab hominibus esse referendas. Haec, inquam, ab Astrorum aeternis & admirandis Lib. 1.","prev":{"citation":"De disciplinis mathematicis oratio 7","label":"IONIS BR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-disciplinis-mathematicis-oratio/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-disciplinis-mathematicis-oratio/7"},"next":{"citation":"De disciplinis mathematicis oratio 9","label":"IONIS BR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-disciplinis-mathematicis-oratio/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-disciplinis-mathematicis-oratio/9"},"credit":{"text":"Tycho Brahe, De disciplinis mathematicis oratio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_disciplinis_mathematicis_oratio_(Brahe)","quality":"ocr"}}