{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De nova stella 12","citation":"Tycho Brahe, De nova stella 12","ref":"12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/12.md","author":{"name":"Tycho Brahe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe"},"work":{"title":"De nova stella","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella","urn":null},"verse":false,"words":359,"text":"Imò verò, si succeßiuè imminuta, tandem (quod Mense Septembri, vel ad summum, Octobri proximo, seruata decrescentiae proportione, futurum auguror) conspici desinat: minus, miraculi loco ducam, quàm si perpetuam in coelo cum reliquis sideribus sedem sibi vendicet. Quae enim post absolutam totius Vniuersitatis in Initio completionem, miraculose in Natura aliquando existunt; ea, vt etiam ante Vniuersitatis finitam Periodum, esse aliquando desinant, mihi apprime consentaneum videtur. Cùm itaque nostra, de hoc nouo sidere, sententia, plurimum differat ab ijs, quae in chartis illis è Germania ad vos allatis continentur, & nos, obseruationes nostras certo Demonstrationum robore fulciamus; nolui harum rerum auidos suo fraudare desiderio, tuisque & aliorum amicorum petitionibus diutius resistere: sed vt prius conceßi; ita & nunc concedo; vt illud quicquid est de hac noua Stella libelli publicetur, ac typis, tuo arbitrio, mandetur. Mitto tibi itaque totum Diarij opusculum, ex quo partem illam, quae de hac Stella tractat, excerpere poteris; ac Typographo vestro excudendam tradere. Nihil in ea mutaui, praeterque ea, quae hactenus in ipsa Stella à prima apparitione, eoque tempore quo ista scripsi, mutata deprehendi: haec breuiter in margine annotaui; vt debito, & signato loco, à Typographo coeteris interseri poßint. Imò verò, si ne nunc quidem ceßas Epistolam in Diarium dedicatoriam vnà efflagitare, & hanc, aliquid vtilitatis, per se, etiamsi Diario priuetur, Lectori adferre poße existimas, non vsque adeò renuo, vt ipsa, Tractatui De Stella subiungatur. Eclipsis etiam Lunaris pragmatian, & iudicium de eius effectibus, admitto vt prioribus adiungas; vnaque extemporaneam illam in Vraniam Elegiam: vt tandem votis tuis in omnibus satisfiet. Sin verò, aliqua in his singulis reperiuntur, quae non satis suis numeris absoluta sunt, & in reprehensionem ab eruditis, forte, venire poßint: tu, non minus quàm ego, culpam mereris, qui immaturos foetus in lucem prodire cogis. Titulum verò libelli, tuo arbitrio ordinandum relinquo: id saltem expetens, vt nomen autoris, vel supprimas, vel per Anagrammatismon muertas; modò tibi sic consultum videtur. Eo enim nunc peruersitatis degenerauit iudicium hominum; vt plerique ingens dedecus existiment, si quis nobili genere oriundus, aliquid in liberalibis & sublimioribus, Scientijs audeat: praesertim verò in his, quae prae reliquis Artibus non solùm plebeculae indoctae; sed multis alias eruditis (excusante vtrosque ignorantia) exosae & ridiculae sunt. Quamuis (vt vetum fatear) non multum morer horum insulsum iudicium.","prev":{"citation":"De nova stella 11","label":"DOCTORI MEDICO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/11"},"next":{"citation":"De nova stella 13","label":"DOCTORI MEDICO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/13"},"credit":{"text":"Tycho Brahe, De nova stella. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nova_stella","quality":"ocr"}}