{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De nova stella 18","citation":"Tycho Brahe, De nova stella 18","ref":"18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/18.md","author":{"name":"Tycho Brahe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe"},"work":{"title":"De nova stella","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"Vt taceam, quàm ridiculum sit, quod idem Plinij commentator, ex verbis praedictis aßerat, Hipparchum per istius Cometae motum (Cometam enim fuiße hanc stellam opinatur) stellarum fixarum situs, & motum, deprehendiße, cùm omnium Cometarum cursus sit enormis, instabilis, celer, & vagabundus: stellarum verò in octauo orbe affixarum motus regularis, certus vniformis, adeòque lentus, vt vnius hominis aetate vix progredi animaduertantur. Haec non vllo carpendi studio commemoro. Non enim est candidi & ingenui ingenij, aliorum labores deprauando calumniari: sed monere saltem volui, ne alij, huius interpretis, viri docti autoritate freti, ad Cometae alicuius, & non verae stellae apparitionem, Plinium detorquerent. Mihi sanè dubium non est, Plinium per haec verba, significaße, Hipparchum veram stellam & genuinam in coelo, suis temporibus primùm natam, deprehendiße: Aliàs enim nec ipse quicquam noui, aut admiratione dignum, de tanto viro retulißet, cùm Cometae crebrius conspiciantur, & à quouis etiam Mathematum imperito animaduertantur. Quae autem & qualis haec fuerit, & an rursus euanuerit nec ne, quoniam ex Plinij verbis colligi non potest, in dubio relinquimus. Nec simile quidpiam, vel ante Hipparchi tempora, vel etiam post, annis iam elapsis mille septingentis, ab vllo artifice (vt dixi) saepius obseruatum eße legimus, priusquam hac nostra aetate, illa, de qua nunc sermonem instituimus, conspici coepit. Quòd verò illa, neque sit in Elementari & aërea mundi regione apparens igneum aliquod meteoron: sed inter coelestes orbes locum obtineat, postea demonstrabimus. Apparet itaque quàm sit haec res inusitata, quàm admiranda, quàm denique omnibus Philosophis incredibilis, nouam & aliam à prioribus nunc demum in coelo prodijße stellam. Nec Theologis, qui aliàs multa in mundano orbe miraculose contingentia, per diuina mysteria excusare poßunt, sufficientes reddere causas eius rej, poßibile existimo. Illis enim per Mosis de mundi fabrica historiam compertum est, Deum autorem Vniuersi, ex quo coelos & Elementa, cum omnibus suis ornatibus absoluißet, quieuiße ab omni opere, nec vllam postea rerum nouam condidiße speciem.","prev":{"citation":"De nova stella 17","label":"LIVS AEVI MEMORIA, A MVNDI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/17"},"next":{"citation":"De nova stella 19","label":"LIVS AEVI MEMORIA, A MVNDI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/19"},"credit":{"text":"Tycho Brahe, De nova stella. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nova_stella","quality":"ocr"}}