{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De nova stella 20","citation":"Tycho Brahe, De nova stella 20","ref":"20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/20.md","author":{"name":"Tycho Brahe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe"},"work":{"title":"De nova stella","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella","urn":null},"verse":false,"words":202,"text":"Taceant igitur omnes Philosophi, seu veteres, seu noui: taceant ipsi quoque Diuinorum Mysteriorum interpretes Theologi: taceant coelestium corporum contemplatores Mathematici, nec de modo generationis huius stellae & tanti miraculi excusatione, se aliquid certi constituere poße existiment. Nec est quòd aliquis sibi persuadeat, hanc stellam similem eße illi, quae Magis Orientalibus, cùm Saluator mundi nasceretur, apparuit. Illa enim non in coelo inter reliquas stellas: sed in ima aëris regione non procul à superficie terrae locum obtinebat. Alias enim nec motu suo, iter, Saluatorem quaerentibus, nec quiete, domum in quo inueniretur, ostendißet. Sed cum toto coelo circumuoluta, nullum habuißet tam exigui spacij in orbe terreno respectum: cùm tota terra, coelo collata, non habeat sensibus incurrentem magnitudinem. Adde quòd illa stella solis Magis ab oriente profectis, vt Dominum adorarent, illique tanquam Regi, Deo, & Homini, munera, Aurum, Thus, Myrrham offerrent, apparuit: siue quod Deus peculiariter eorum mentes & oculos illustrauerit, vt illi à longinqua & ignota regione venientes, eum agnoscerent, per quem omnia facta sunt, humanam induiße naturam, quem proprij Iudaei, inter quos nascebatur ignorabant: siue quod hi sapientes homines, per occultioris & incognitarum rerum indagatricis Magiae cognitionem, ea viderint & intellexerint, quae reliquis hominibus, huius scientiae ignaris, occulta erant: vnde etiam non immeritò Magorum appellationem in sacris literis sortiti erant.","prev":{"citation":"De nova stella 19","label":"LIVS AEVI MEMORIA, A MVNDI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/19"},"next":{"citation":"De nova stella 21","label":"LIVS AEVI MEMORIA, A MVNDI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/21"},"credit":{"text":"Tycho Brahe, De nova stella. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nova_stella","quality":"ocr"}}