{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De nova stella 30","citation":"Tycho Brahe, De nova stella 30","ref":"30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/30.md","author":{"name":"Tycho Brahe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe"},"work":{"title":"De nova stella","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"Confido autem locum huius stellae a nobis aßignatum, & beneficio caeterarum fixarum inuentum, non multum à vero aberrare, & dabo operam, si Deus vitam prorogauerit, vt loca fixarum ex propria obseruatione aliquando emendata, in communem Astronomorum vtilitatem publicentur. Ex hac inuenta huius Nouae stellae longitudine & latitudine, ipsius etiam declinationem, siue quod idem est, ab Aequatore remotionem minimam, beneficio sphaeralium Triangulorum, inueni. Part: 61 Min: 38. Quemadmodum per instrumentum etiam oculari obseruatione facta, illam eiusdem exquisitè quantitatis inueni. Pari quoque ratione ex nota declinatione & longitudine data, eius ascensionem rectam inquisiui. G. Q. M. 22. Vnde haec stella cum 20. Min. primi Gradus V. coelum culminat, cùm vertici proxima est: & cùm totidem Z, denuo Meridianum transit Horizonti vicina. Est itaque locus eius circulo, quem Colurum Aequinoctiorum vocant, fermè coincidens: idque iuxta limites viae lacteae, Caßiopeiae, & Cepheo interiectas. Verticalis autem est illis in terra locis, quae eleuationem poli Arct. ci 62. G. minus 2. M. habent. Tanta enim est stellae (vt dixi) declinatio. Atque haec de nouae illius stellae positu, tam quò ad fixas, quam quò ad Ecclipticae longitudinem, ipsumque Aequatorem, sufficienter & dicta & demonstrata eße arbitror. Hunc autem positum seruauit toto tempore, ex quo illam primò conspeximus, nec vllo minuto (saepenumero facta diligenti obseruatione) hinc progreßa est, elapsis iam mensibus Sex. Quapropter in posterum etiam eodem in loco permansuram, nec vllo alio motu proprio, quàm stellarum fixarum, communi octauae sphaerae, progreßuram auguror.","prev":{"citation":"De nova stella 29","label":"LAE IN COELO, QVO AD FIXAS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/29"},"next":{"citation":"De nova stella 31","label":"DESITVEIVS, QVO AD","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/31"},"credit":{"text":"Tycho Brahe, De nova stella. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nova_stella","quality":"ocr"}}