{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De nova stella 37","citation":"Tycho Brahe, De nova stella 37","ref":"37","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/37","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/37.md","author":{"name":"Tycho Brahe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe"},"work":{"title":"De nova stella","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella","urn":null},"verse":false,"words":225,"text":"Quod autem nec in orbe Saturni, nec Iouis, Martisue, aut aliorum Planetarum existat, hinc patet, quòd elapso iam Sex mensium spacio, nullo minuto ab eo loco in quo primùm eam conspeximus motu proprio progreßa est, quod fieri oportebat si in aliquo Planetarum orbe eßet. Moueretur enim motu ipsius orbis peculiari, contra primi mobilis rationem, nisi in altero polorum, orbium secundi mobilis quiesceret, à quo tamen 28 partibus, vt supra ostendi, remouetur. Toti enim orbes proprijs polis reuoluti, sua circumducunt sidera, vel ab illis, (vt Plinio & quibusdam alijs placere video) circumaguntur. Nisi quis receptam à Philosophis & Mathematicis sententiam negare velit, solasque stellas immotis orbibus conuolui (quod absurdum est) aßerere. Vnde si haec stella in aliquo orbium septem errantium siderum constitueretur, neceßariò cum ipso orbe, cui affixa eßet, contra diurnam reuolutionem circumduceretur. Atque hic motus etiam in lentißimo Saturni orbis progreßis tanto temporis interuallo, etia absque omni instrumento intuenti animaduerteretur. Quapropter haec stella noua nec in Elementari regione infra Lunam, nec in orbibus septem errantium siderum, sed in octaua sphaera inter reliquas fixas locum habet, Quod erat demonstrandum. Hinc sequitur illam non eße aliquam peculiarem Cometarum speciem, nec quoduis aliud apparens igneum Metheoron. Haec enim omnia non in ipso coelo generantur, sed infra Lunam in superiori aëris regione existunt, vt omnes testantur Philosophi: nisi quis cum Albategnio statuere velit, Cometas, non in aëre, sed in coelo nasci.","prev":{"citation":"De nova stella 36","label":"DESITVEIVS, QVO AD","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/36"},"next":{"citation":"De nova stella 38","label":"DESITVEIVS, QVO AD","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/38"},"credit":{"text":"Tycho Brahe, De nova stella. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nova_stella","quality":"ocr"}}